{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 295","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 295","ref":"295","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/295","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/295.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"sint ab absolutione ad primi tran situm seu ultimi, redeat uerò totidem. igitur circulus perficietur totus in exc. uicibus. Inutile est hoc per se, sed tamen ad seras artificiosas arcarum transferri potest. Similis subtilitas est in latrunculorum ludo, sed dele Latrunculorum ctabilior ob uarietatem & contentionem: ut enim nauicula in genere illo ludus subtilißi est subtilissimae inuentionis, ita latrunculi inter ludos omnes: scripsimus mus. autem de ludis quatuor libros olim. Raymundi Lul. Tertium genus inutilis subtilitatis in Raymundi Lullij libris spectare lij subalitas rilicet. Res prorsus risu digna, omnem uelle tradere doctrinam, nullam nos dicula. se. Plauti diligentia minus est eo detestanda, quo minus laboris insumPlauti diligens subtilitus. psit in conscribendis nominibus fabularum per literas, quae cuiusque uersus argumenti initium faciunt. At ille per combinationes omnem ut dixi doctrinam tradere pollicitus est: cumque nihil subesset artis in locis illis communibus, dum artem subesse quidam arbitrarentur, non solum qui admirarentur, sed & qui suspicerent & exponerent inuenit. Dumque expo sitores se praestant, non explicare difficultatem, quae nulla est, sed inducere conantur. At Rhabani subtilitas in quinto genere collocatur, laboris immensi Rhabant fucu & admodum curiosa. Hic simul carminis & numerorum legem seruat: litas mira. primo, tum imaginem figurarum situ literarum explicat, literis in figura inclusis rursus sensum & historiam continet figurae, atque his etiam carmina construit. tota uerò serie carminum omnem explicat, denuò sensum figurę contentę, sic cruces, arbores, auesque, aliaque innumera hac arte depingit, cuius hoc unum sit exemplum.","prev":{"citation":"De subtilitate 294","label":"LIBER XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/294"},"next":{"citation":"De subtilitate 295-2","label":"LIBER XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/295-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/295-2"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}