{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 300","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 300","ref":"300","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/300","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/300.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":440,"text":"maximè si iam natura tales sint: ut laurus, iuniperus, myrtus: credo potius causam esse quam dixi: cur optima terra post siccitates imbre superueniente bene oleat. Quis enim unquam iridem uidit arbori incumbentem? 52. Proble. 3 cum sola ut dixi uisus imaginatione consistat, quod igitur dicere oportet cum Aristotele est, iridem apparere cum guttulis, nubes humilis est, quae post longas siccitates arboribus superueniens iam natura odoratis, concocto protinus humido guttularum tenui, in uapores mirum in modum odoratos euanescit: nam hoc ego quandoque in aestate matutino uidi, in rosae arbore iam arescente: tantus enim ex rore citra iridem fragrabat odor, ut uix ei quicquam ausim comparare. Hac de causa qui iridem uiderunt iam, & naturam eius ignorant, odoris causam in eam referunt. Corona & ui At corona & uirgę uel diu manent inconcussae, & nimbos praedicunt, nam gae quid prae nuncient nubes est densa quae tam diu immota manet, & radijs syderis non consu mitur, nec dissipatur: quòd si pars maneat, pars repente dissipetur, aut tota simul dissipetur: uentos praenunciat, ex ea parte quae rectè imminet auulsae parti, ut sit quasi uentus chorda relicti arcus Halonis, uel aequidistans parti supremae, aut lateri auulsae partis uirgae, at si sensim emarceVirgae & Pa scant tenuitatis uaporum indicium praebent, atque ideo etiam seneritatis. reliae in quo di Differunt autem inter se pareliae & uirgae, quanquam ambae rectae sint (nam fferant: tum iris inter iridem & coronam, cum corona sit circulus completus, haud ob& corona. scura est differentia) quòd uirgae oblongae sunt, & coloribus iridis distinctae, uno, persaepe duobus pluribusue, quandoque in summo nubium quasi imminentes capiti, aliquando quasi descendentes iuxta nubium situm non ualde latae sed angustae, unde nomen sumpserunt. At Pareliae rotundae quasi aut parum oblongae, Solem aut Lunam geminatam ostendunt: quandoque à lateribus Solis una singulis, sic ut tres Soles quandoque referant, ut ego semel uidi, nec satis noueram oculo, quis esset uerus: adeò micabant qui à lateribus erant radijs, aderant tunc & iris una & corona etiam in coeli medio, dictu mirum: cum nullus Sol ibi esset, sed omnes in oriente, neque enim fiunt haec nisi Sole occiduo aut oriente, dum nubes caua Cur Parelia & geminae Lu excipit ac densa radios, atque remittit. Igitur cum tres Lunae fuerint, menae rarißimè dia erit uera, accidit rarò de Luna geminata, rarissimè de triplici: quod contingant. non fiat nisi Luna ut dixi in oriente uel occidente ob causam de iride assignatam: nec nisi plenilunio fermè, cum alio tempore sit imbecillior: purum etiam aerem & densissimam nubem expostulat, cum uero trigemina futura est, manifestum est quòd duas tales nubes, ac locis opportunis constitutas adesse oportet. Frequentior est Parelia Solis duplex, quàm Lunae simplex. Simplex autem Solis frequens est, ac nullis nautis penè, magno etiam cum periculo non uisa.","prev":{"citation":"De subtilitate 100","label":"100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/100"},"next":{"citation":"De subtilitate 301","label":"301","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/301"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}