{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 303.1-4","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 303.1-4","ref":"303.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/303.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/303.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/303.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Hoc igitur iam in superiore figura demonstrauimus: atque eo magis, quòd radij à toto Sole non ab uno puncto prodeunt. Altera est, quòd cum figura quo magis abscedit eo magis augetur, oculus uero obiecti illam partem relinquit, quae debilior est minima parte rei quam uidere potest, ut iam supposuimus ab initio: Cum rotundior pars & ampla, lumine suo angulos obumbret, necesse est ut partes tenuiorum uirium, idest angulares, prius mouere uisum desinant medijs in quas copiosus emittitur radius, igitur figurae illae rotundae apparebunt, & eo rotundiores quo magis non solum ab incisura ea per quam radij transeunt illam constituentes abfuerint, sed etiam ab oculis intuentium. Haec igitur cum sint clarissima, & ubi lumen sub propria quasi quantitate excipitur, si quid sit intermedium, cum umbra defertur: imagine igitur Solis quasi sub magnitudine redacta, qua subijcitur oculis incisurae beneficio, cum Luna interposita sit corpus densum atque opacum, necesse est umbram etiam Lunae in figura uideri. Sed Lunae umbra rotunda est, quia Luna ipsa est ro tunda, & forma à qua abscinditur rotunda, igitur cum à rotundo rotundum ex una parte aufertur, relinquatur nauiculae seu uacuae Lunae imago, necesse est in deliquijs formas quae in planis describuntur, à radijs p angulares incisuras transeuntibus, nec angulares nec rotundas esse, sed lunares seu ad nauiculae formam factas. Verum opus est diligenti conspectu, quoniam cum Luna sit peruia, rotunda uidebitur eiuscemodi figura. Sed clarior pars lunarem formam ut dixi repraesentat. Haec uolui subijcere ò Princeps generosissime Ferrande, quoniam hoc in libro ut praefatus sum, nihil falsum aut dubium scribere uolui. Quòd si cui ea quae proponimus non succedant, seipsum ignorantiae non me acCur deliquis cuset mendacij. Sed ad rem regredior. Eiusdem deliquij tempore croSolis tempore cea omnia uidentur: multis etiam dolor non leuis capitis contingit. Cauomnia crocea. sa est quòd lumen paucum est, & ob id croceum. Indicat hoc aurora quae & ipsa crocea est, unde illud Vergilij: Titoni croceum linquens aurora cubile.","prev":{"citation":"De subtilitate 302.4-5","label":"302.4 to 302.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/302.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/302.4"},"next":{"citation":"De subtilitate 303.5-6","label":"303.5 to 303.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/303.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/303.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}