{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 305","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 305","ref":"305","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/305","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/305.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":416,"text":"Causa huius est, quòd sparguntur, nullusque est perpendicularis radius, lumenque in F ingens obfuscat proximas partes, debilior etiam est radius ex concauo speculo reflexus quàm ex plano, quia labitur si non sit perpendicularis. Causae igitur roboris ra diorum sunt per se coitio à perpendiculari, ut in cauis speculis: Proxima huic est reflexio à perpendiculari absque coitione, ut in planis speculis directè Soli expositis. Tertia succedit reflexio non à perpendiculari, sed tamen ad angulos aequales, ut à plano speculo non directè Soli exposito: nam nec hanc oculus sustinet. Quarta reddit imaginem, sed sustineri potest, cum radij ad aequalem angulum reflectuntur, sed sparguntur, ut in cauis speculis extra pyramidem utramque: & quae à centro speculi ad speculum, & à centro speculi ad rem uisam, ut extra pyramidem FKL & FAC. Quinta est, cum à corpore non polito reflectuntur radij, ad uisum inutiles, non ad calorem, nam & hi perpendiculares ut dixi reflexi, ingeminant caliditatem propter coitionem, sed imaginem haud reddunt. Causae autem roboris radiorum per accidens dicuntur, magnitudo & propinquitas lu cidi, & quòd radius ille ex centro lucidi proficiscatur: tum synceritas medij & radiorum ipsorum. His causis accidit ut lumen aliud alio euadat ualidius, unde reflexionem solarium radiorum ex Luna & syderibus ob distantiam quanquam puriorem tolleramus, à crystallo & aqua oculis ferre non possumus. Verum cum tres uideantur esse modi accendendi ignem ex speculo: primus ut omnes radij perpendiculares incidentes colligantur in uno puncto per reflexionem: qui fit ut dictum est cum cauo speculo sphaerico. Secundus, ut omnes radij è centro Solis prodeuntes reflectantur fermè in punctum, & hic fit per parabolen, quoniam ob distantiam tales radij in unum quasi coeunt, ac unius radij tantum uicem gerunt. E speculo etiam plano hic fit, sed non accendit ignem, nec quicquam interponere licet. Tertius est, ut omnes ęquidistantes colligantur, qui è Sole prodeunt in punctum unum. qui etiam fit parabole: extare de hoc libros Archimedis ubi docet comburentia specula parabole constare. Franciscum Maurolycum Messanensem scripsisse apud Conradum Gesnerum inuenio. res autem sic se habet. Cum superficies conum secat, & superficiei diameter aequidistat, lateri trigoni inscripti superficiei conum ex uertice secantis, & ipsa prima superficies quae non per uerticem transit, basi sua secat perpendicularis existens super lineam quae axi & dimetienti prioris orthogonia superstat, prior superficies parabole dicitur, quae sit ABC. cuius recta à uertice B diuidens AC rectam subiectam aequis lateribus, curuis BA & BC, uocetur dimetiens BD. Est autem inuenire lineam unam puta EF, quae talem semper habebit proportionem ad perpendicularem quamcunque ex latere De speculo quod comburit naues procul uenietes. 3. De tempera mentis cap. 2. Speculum quod occulta reuelat.","prev":{"citation":"De subtilitate 304","label":"304","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/304"},"next":{"citation":"De subtilitate 306","label":"306","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/306"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}