{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 307","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 307","ref":"307","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/307","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/307.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"lis est circulo, cuius semidimetiens est linea à uertice portionis sphaerae ad terminum circuli, qui est basis eiusdem portionis. Ex quo patet quòd pro portio superficierum partium sphaerae plano separatarum, est ueluti partium dimetientis eodem plano diuisarum, cum dimetiens tamen sphaerae super planum perpendicularis fuerit. Proportio autem partium corpore arum sphaerae, quas planum unum distinguit diametrum diuidens ei per pendicularem, est uelut corporis producti ex quadrato maioris portionis axis in lineam constantem ex minore portione & dimidio axis, ad corpus constans ex quadrato minoris portionis, in lineam constantem ex dimidio & maiore axis portione. Hoc autem ex isto pendet: quòd conus habens basim eandem cum porConi recti pritione sphaerae, si talem habeat illius altitudo ad altitudinem portionis prouilegia tria. portionem, qualis est aggregati ex altitudine residuae portionis, & dimidio axis ad altitudinem eiusdem residui portionis, erit conus ille aequalis axi. Ex hoc patet quòd quaelibet sphaera est quadrupla cono, cuius basis est circulus maior, altitudo uerò medietas diametri sphaerae. Quilibet etiam conus aequalis est sectori sphaerae, qui in centrum ex superficie extima terminatur, cum coni altitudo fuerit semidiameter sphaerae, & basis aequalis superficiei sectoris: igitur erunt bases & altitudines tunc aequales. Conoidalium Conoidali corpore rectangulo, diuiso per planum portio, quae ad api rectangulorum cem terminatur, sesquialtera est coni portioni eandem basim ac axem hapriuilegia 2. benti. Conoidalium rursus rectangulorum portiones inuicem proporti onem retinent, si plano diuisae fuerint, quam axis partium earundem ipsi us quadrata. Cum uerò conoidale obtusiangulum secatur plano, erit pro Conoidalium obtusianguloportio partis ad uerticem terminatae, ad portionem coni eandem basim rum priuilc& axis portionem habenti, qualis lineae constantis ex axis parte conoida gium. lis portionis cum triplo lineę, quae ex centro hyperboles seu obliqui formę lateris ad eandem axis portionem cum duplo eiusdem quę ex centro hyperboles. Sed sphaeroidalium priuilegia quatuor sunt: cum enim plano diuidiSphaeroidis priuilegia 4. tur per centrum, per aequalia diuiditur. Eritque quaelibet portio dupla cono, basim & axem aequales portioni ipsius sphaeroidis habenti. Si praeter centrum sphaeroides secetur, quomodolibet proportio partis eius ad conum eandem altitudinem & basim habentem, est uelut dimidij axis cum reliquę portionis axe, ad eandem reliquam axis portionem alterius partis sphaeroidis.","prev":{"citation":"De subtilitate 306-2","label":"LIBER XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/306-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/306-2"},"next":{"citation":"De subtilitate 308","label":"LIBER XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/308"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}