{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 308","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 308","ref":"308","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/308","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/308.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":441,"text":"Ex quo patet quartum, quòd cum sphaeroides & portio sphaerae altitudinem & basim eandem aut aequales retinuerint, ipsae inuicem erunt aequales. Cylindri priInde cylindri priuilegia duo. Cylindrus cono triplus est, altitudinem uilegia 2. eandem ac basim habenti. Sphaerae uerò, cuius diameter sit aequalis altitu dini suae, & maior circulus basi cylindri, ipse cylindrus sesquialter erit. Hae igitur sunt sexaginta proprietates, nobilitate & pulchritudine & admiratione praestantiores, Geometricarum figurarum tam superficialium quàm corporearum. Quandoquidem non me praeterit, eas penè esse infi nitas, sed cum his elegantia non possunt conferri: uel quia nondum demonstratio earum inuenta est: uel quia non ex sola nominum dignotione possunt intelligi: uel quia ad aequalitatem non referuntur, sed quasi uagantur. Aequalitas enim Geometrae, quidam est scopus. Modi tres inQuòd si quid aliud differet, ut majus aut notum, majus quidem aequaueniendi Geolis gratia, notum autem cognito aequale. Tripliciter licet hoc assequi, uometrica Theo remata. caturque ostendens demonstratio, si directè procedat, aut per abnegationem cum ad impossibile respondens deducitur. Et per continuatam potentiam, uelut cum paraboles aut superficiei sphaerae magnitudo ab Archimede demonstratur: estque hic modus, quo plerunque utimur in subtilissimis inuentis. Est uerò duplex hic: simplex, qui ex maioris ac minoris constat comparatione, ut in sphaerae superficiei magnitudine determinanda: Geometria sci Alter ex proportionibus quae fine carent, ut in areae paraboles. Nihil mientiarum sub rum igitur Geometriam esse omnium scientiarum subtilissimam. Quae tilißima. cum tamen à manifestissimis initium ducat, merito ansam praebuit, ut pri ma omnium etiam pueris doceretur. Mirum est quàm breui ex apertis simis paucis axiomatibus ad obscurissima te trahat. Sic etiam ex humilli mis in altissima illico assurgit. Artis magnae Hanc proximè Arithmetica sequitur, cuius subtilissimum inuentum quintuplex uest ars, quam nos magnam uocauimus, à nobis inuenta aeditaque, Algebra sus. ticam alij dixerunt, cuius est multiplex utilitas. Ingenium acuere: latera quantitatum incognita inuenire, & explicare: Eademque lineis iuxta Geometrica instituta, uel planis aut solidis describere: Proposita soluere problemata aenigmataque: & male soluta posse refellere, ut la teris heptagoni magnitudinem à Bouillo perperam quaesitam, & aequalitatem rectè cum periferia circuli ex libramento à Nicolao Cusa confictam, explosam uerò rectè à loanne Monteregio. Constant omnia simplicissima figura, quę lineas, areas et corpora etiam ostendit: Michaelis sti, sed & post quartam secundi elementorum Euclidis, sex proximas sequenphelij inuentum tes. Laudabimus & quaedam singularia inuenta, ut Michaelis Stiphelij lain arithmetica terum inuentionem, translatam à nobis in primum operis perfecti librum. Succedunt his Musica inuenta, triplicis olim ordinis. Diatessaron, è Musicae subtiquibus solum unum nunc Diatonicum cognitum est, reliquos ordis litatis inuenta Stabilis Enarmon. Chromat. Diaton. Proslambanomenos. Hypate Hypaton. Stabilis Tonus. Tonus. Tonus. Diesis: Hemit. Hemit. Mobilis Parhypate Hypaton. Lichanos Hypaton. Diesis: Hemit. Tonus. Mobilis Hypate Meson. Ditonus: Trichem. Tonus. Stabilis Parhypate Meson. Diesis: Hemit. Hemit. Mobilis Diesis: Hemit. Tonus. Mobilis","prev":{"citation":"De subtilitate 307","label":"LIBER XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/307"},"next":{"citation":"De subtilitate 309","label":"LIBER XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/309"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}