{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 31.1-4","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 31.1-4","ref":"31.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/31.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/31.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/31.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"esse, unde etiam aer sub aqua existens quamuis in propria regione, superius tamen emergere nititur: ut in urceis manifestum est cum semipleni uertuntur, & in uesica aere plena quae aquae immersa est. Sed non est hic motus alius à primo, nam aqua ipsa cum sit in sublimi conatur descendere, & ad illius descensum aer ne nimium constringatur ascendit. Sed in uesica quae in flumine est cum aer sit in loco aquae ascendere nititur, igitur sufficiet una ratio motus in elementis ad locum suum. Quod autem aqua uesicam impellat sursum non aer ascendat patet, quoniam uesica sub terra posita non ascendit. Quod uero quaeri dignum magis est, id est, quomodo aqua tantum ascendat quantum descendere potest, dum à motu raritatis adiuuatur, id ipsum planius exemplo patebit. Vas sit aqua plenum, cuius supremum E, imum autem F, in quo canalis ABC. Sit autem CD, linea aequaliter à finitore distans secundum quem libella ducitur, impleatur autem canalis ABC aqua, & emittetur aqua per C, dico quòd exhauriet quicquid est aquae supra CD lineam, nihil autem eius quod est infra C D lineam, sed canalis plenus pendebit, & uas usque ad CD, aqua plenum conspicietur. Hoc itaque sic esse declarat exemplum. Forsan quis dicat haec ad aquae tractationem debuisse transferri: sed non oportuit, quandoquidem seu aqua, seu uino, oleo, lacteune uas plenum fuerit nihil intersit. Itaque huius potius ratio reddenda est experimenti. Aqua igitur quae supra CD est, cum tanta ad unguem sit quae ascendit, quanta est illa quae ex C effunditur, seu canalis latior sit in C quàm in A, seu arctior: quia semper totus canalis ad unguem plenus est, leuior est aqua quae effunditur per C. Quod uero leuior sit aqua in parte supra CD, quàm in C, causa est, quia aqua supra CD, descendere appetit, ut sit inferior illa quae est in C, igitur comprimit aquam & in canalem impellit. Quae autem est infra CD, non appetit esse in C, quia C altius est loco eius, ideò non uult ascendere.","prev":{"citation":"De subtilitate 30","label":"DANI MEDICI MEDIOLANENSIS DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/30"},"next":{"citation":"De subtilitate 31.5-6","label":"31.5 to 31.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/31.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/31.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}