{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 33","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 33","ref":"33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/33.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Atque ea ratione manifestum est, cur nauigia appellare soleamus à mensura, ut nauem mille uel quingentarum amphorarum, Idem enim est ac si dicas, quae ferre potest mille aut quingenta ponderis talenta. Nam qualis est capacitas, ut dixi, nauis ratione aquae, tantum est pondus quod ferre potest: scilicet quantum est pondus aquae quam capit. Manifestum est igitur ex hoc, quòd diuersa pondera eadem nauis in diuersis aquis feret: quoniam & aquarum ipsarum diuersa sunt pondera. Iuxta uerò hanc rationem liquet ponderis magnitudinem esse pro ratione impellentis aquae. Nam si, ut gratia exempli dicam, cimba uiginti amphoras sustinet, hoc est, quia aer inclusus ab aquae amphoris uiginti superius impellitur, ut aqua illa scilicet quae in naui contineretur locum suum recipiat. Bellè igi tur conuenit hoc experimentum cum ratione quae superius dicta est, scilicet uesicam aere plenam ab aqua sursum pelli: quòd uesica aquae locum occupet. Quare pondus pro magnitudine aquae quam uesica continere potest in aere sustinebit: idest ita uesicae pondere superimposito, ut ipsum pondus totum in aere sit non in aqua. Verum pondus quod in aqua est (ut ad nauigium eruendum rursus ueniam) tanto leuius redditur, quanto aqua ipsa grauior extiterit, unde paucioribus cimbis opus erit, quàm quae pondus demersi nauigij ferre possent. Duplici uero ratione Nanigia fecilius ex mari nauigia ex grauioribus aquis extrahuntur quàm ex leuioribus: atque ideo extrahi, quàm ex mari quàm ex fluminibus uel lacubus. Altera quòd cimbae in mar fluminibus uel plus sustinent ponderis, reliqua quod nauigium in ea aqua minus graue lacubus. est. Oportet autem hanc ob causam animaduertere, cum ut dictum est,","prev":{"citation":"De subtilitate 12","label":"DANI MEDICI MEDIOLANENSIS DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/12"},"next":{"citation":"De subtilitate 33-2","label":"33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/33-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/33-2"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}