{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 33-3","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 33-3","ref":"33-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/33-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/33-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/33-3.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":404,"text":"Ob hoc ponderibus ea onerant. Sed quia quae grauia sunt, non facile nec celeriter attolluntur, ideo magnis rotis & magno aquarum impetu machina illorum uoluenda Ignis cur maest. His igitur causis manifestum est non posse glaciem, & si frigidissima gis calore laesit tantum laedere frigiditate, quantum ignis calore. Nam ut ignis motu omdat quàm glania penetrat, introituque prius dissipat ipsa quàm urat. Sic glacies quiete cies frigore. quadam constat & crassa substantia, quibus fit ne omnino possit penetrare quicquam. Quòd enim glacies non minus frigida sit quàm calidus ignis ostendit experimentum. Nam si ligno aut lateri ardenti glaciei tantundem imponas, non celerius glacies dissoluetur, quàm extinguatur ex toto ignis. Nam ut ignis motu & tenuitate magis penetrat, ac facilius corrumpit & depascitur quàm glacies, indicioque est introitum & subtilitatem horum effectuum mirabilium esse causas, quòd quae penetrabilia non sunt, ut aurum & adamas, ab igni non absumuntur neque uruntur, nec omnino uerè ignea dici possunt, ita glacies densitate sua & quiete magis resistit, & diutius permanet. Vt enim ignis semper fit, sic glaIgnis & glacus penitus cies eadem manet & multis annis quandoque durat in gelidis sub ursa mon contraria. tibus, sic & nix. Ergo glacies ac ignis penitus contraria sunt. Ignis enim calidissimus, tenuissimus, celerrimi motus, ac qui facile omnia inuadat, & momento maneat solum: at glacies frigidissima, densissima, quieta om Ignis quid sit. nino, lenti progressus, & maxime diuturna. Ergo magnae quaestionis iam solutio ex his emergit: scilicet an ignis hic noster, substantia sit an accidens. Si enim substantia foret, uidebatur durum, quonam pacto in candenti ferro duae essent simul substantiae mutuo penetrabiles, ignea atque ferrea, tum uero si altera dissoluatur, ut pote ferrea substantia, dum ignem concipit fiet corruptio, dum extinguitur ignis generatio fieri dicetur, quod perabsurdum est. Si uerò aerem solum qui intus est ardere latere ardente dicas, non dissolueretur substantia ligni in cineres, nec ferrum deterius adeò euaderet, igitur humidum proprium ferri dum later ferreus accensus est ardet. Quòd si omnino ignis accidens est, quomodo substantiam immutat lignorum in cinerem, ac ferrum omniaque ferme absumit? Itaque ut dixi hic ignis nihil aliud est quàm summa caliditas cum siccitate iuncta. Nec substantia dici potest, nisi ut glacies, si pro re quae gelu concreta est intelligatur, ita ignis pro re ipsa quae ardet. Ignis igitur accidens omnino est, atque caliditas cum siccitate summa, inhaeretque substantiae semper quemadmodum reliqua accidentia, non igitur elementum esse potest, quod & superius demonstrauimus. Nam naturae principium casu quodam constaret, ac pabulo incerto circumferri oporteret, imò eadem ratione glacies aliud esset elementum.","prev":{"citation":"De subtilitate 30-2","label":"CITATI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/30-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/30-2"},"next":{"citation":"De subtilitate 32","label":"CITATI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/32"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}