{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 333","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 333","ref":"333","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/333","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/333.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"Vtilis nanque Agricolis, Nautis, Mercatoribus, Imperatoribusque: denique omni humano generi tum iucunda tum salutaris. Aeris igitur constitutiones duabus constant differentijs, quarum altera in frigido & calido, reliqua uerò circa humidum & siccum uersatur. Hoc in genere quinque sunt species: Serenum, quod & tranquillum sit: Ventosum, Nubes, Hymbres, Grando, seu horrida tempestas, Niues imbrium loco habentur cum hyems fuerit. Ventorum signa ex naturalibus decretis ita habentur: Tuber quidam Ventorum siLunae iunctus, quem ego cum uidissem statim subsecutus est uentus uali gna. dissimus: Nubecula circa asinorum alterum ex eadem parte futuros prae nunciat uentos. Rubeę nubes toto coelo sparsae, aut rubra Luna, item Solis occasus inter nubes rubeas, nubes uolitantes: nolarum sonus, qui modo optimè auditur, modo uix percipitur: uexilla in turrium culminibus posita cum mouentur: areae circa Lunam, quae repente dissoluuntur, uen Serenitatis intos & qua parte orientur ostendunt. At uerò Luna pura dum occidit aut dicia. oritur, astraque tum Sol candidus ac purus occidens, aut si Sol paucis cum nubibus cadat, & corui uelut lęticia gregatim crocitantes: assidueque obstre pens noctua noctu, serenitatem nunciant. Tempestatum signa melius quàm poeta tuus explicare me posse non confido: tametsi mihi libera sit oratio, Virgilij uerò numeris ueluti compedibus contineatur. Primo igitur Georgicorum sic inquit:","prev":{"citation":"De subtilitate 330","label":"LIBER XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/330"},"next":{"citation":"De subtilitate 333-2","label":"LIBER XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/333-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/333-2"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}