{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 334-4","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 334-4","ref":"334-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/334-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/334-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/334-4.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"Porrò dulcissimum quod densum maximè, maximè densum quod grauissimum, grauissimum autem in liquoribus in imo residet semper. Mel igitur syncerum quod & optimum in fundo uasis iacet. Antiqua fu it haec inuentio à Macrobioque recitata, sed medici talibus etiam ad satietatem usque abundant. Ex actionibus medicorum subtilissima est nebulae in oculo depressio, lapidis è uesica extractio, nam si paululum aberraueris pro luce caecitas, pro salute mors paratur: adeò tenui filo mortalium Omnes mort bona omnia malaque pendent. Sed hic est mos, haec regula humanarum re les euentus te rum omnium: ut si quis rectè haec secum reputet, minus de morte ut re onuißimo filo pendent, discri mnibus necessaria solicitus erit, uitaeque curam adhibebit diligentiorem. At mineque disiunde his copiosè in libro de fato dictum est. Sed cum fines & initia cunctoguntur. rum lateant: nullam ueram foelicitatem inter mortales, nihilque dignum admiratione in tanta mole sapienti uideri debet, sed omnia quasi insomnium unum: aut plura quae delectant, aut tristitia breui sed tamen inani nos afficiunt. Haec ita se habent uel dicente oraculo, sed opinionem suam cuique relinquamus, permittamusque uana persuasione foelices esse. Verum Maxima qua illud non negabunt saltem haec sua maxima, has ingentes foelicitates, mique minimis nimis ex initijs oriri. Eaque de causa minima etiam quaeque, qui inter mor constant initijs tales foelix uideri cupit, obseruare non tam decet quàm necessarium est. Ex operibus etiam artis subtilissima est ratio urendi, inter contemplationes pulsuum scientia. Sed sunt & alia in alijs, quae placeant & digna Nubium forme sint admiratione: ut nubium natura situsque. Nam nubes omnes planas es qualis. se haud dubium est: tum quia tales sunt uidenturque in montibus, tum quia uentis recta feruntur: quod uerò in orbis formam est conG FEABCD stitutum, si rectà feratur intus inflectitur ac disrumpitur tum etiam quia nulla est causa quae hanc rotunditatem efficere HLMK possit. Sit igitur nubes GD, oculus uerò H, punctus supra oculum A, cum igitur DK fuerit propter distantiam HK minima ob angu lum DHK, & ob proportionem paruam quam obtinet ad HD & HK, erit AD ut uideatur contingere terram in K, eadem ratione BL, & CM, uidebuntur minores AH, igitur ABCD, & AEFG, uidebuntur portiones linearum circularium contingentium terram in G & D. Nebula uerò ipsa in A, sublimior, quàm in alia parte sensim dehiscens & quasi sphaerae seu orbis interna De Artibus artificiosisque reb.","prev":{"citation":"De subtilitate 333-5","label":"333","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/333-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/333-5"},"next":{"citation":"De subtilitate 335.1-4","label":"335.1 to 335.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/335.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/335.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}