{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 350","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 350","ref":"350","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/350","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/350","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/350.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":446,"text":"Hęc omnia mentem mutant potius, quàm ad amandum eam, à qua sumpserint cogant. Componuntur autem plerunque ex excrementis, aut animali bus, quos putredo genuit, aut ex semine huano: quale illud quod ex eo & utero catulae ardentis in uenerem, cum tamen catulus praesens diuque co ram illa detentus ad eam non admittitur, tunc enim quasi rabiosa furit. Sunt & alia philtra, quae non eduntur, plerunque à mortuorum uestibus, candelis, mensuris, acubus, & generaliter eorum quae funerum gratia pa rantur sumpta. Veneficia uerò à uenenis parum differunt, sumptaque uel ab his quae eduntur excrementis corruptis, ut sanguine, uel urina le prosorum, cum in his frumentum maduerit, gallinaeque frumento depastę fuerint. Alia uerò contactu fiunt, de quibus supra dictum est. Omnia enim talia parum absunt à uenenis. Tertium est, quod absque contactu fit, sumptum ab excrementis eius, cui ueneficium nocere debet, aut partis eius ut urina, stercus, sanguis, capillorum praesegmina: includuntur haec gene raliter membris canis, similibus his quorum in homine sunt partes aut excrementa, claudunturque osse mortui hominis, ac in illius nomine sepeliuntur: alia quidem in uestibulo: alia in uijs, quae formam crucis habent: alia in torrentibus, talibus librum ingentem impleuit Agrippa, uir ad omnia mala natus, humanoque generi perniciosus. Quae si uera essent, huic libro minimè inseruissem, sed addidi ut illius uanitatem coarguerem, qui de scientiarum uanitate scripsit. Haec igitur inania sunt, praeterquàm quę in potu dantur, quorum maximum numerum scripsit in libro de ueneficijs & uenenis. Nec aduersus illa auxilium est tutum nisi cautio. Caetera non nocent nisi ex praecantantis, proprietate & debilitate animae illorum aduersus quos hae machinae struuntur, propterea neque Principibus, nec for tibus uiris, nec sapientibus talia nocent: sed mulieribus & infantibus, neque omnibus, sed uilioribus. Neque uerò probi uiri est, aut ingenui, talia scire aut quaerere, nisi homo iam adeò integram mentem seruet, ut pecunias contemnere possit. Docere uerò talia siccarij est. Nec è nostris libris unquam quicquam tale excipi posset, ni uulgata essent prius ab alijs, quę tamen nos admodum breuiter & obscurè pertransiuimus. Igitur hac parte magiae maleficae, quamuis naturalis, relicta, ad utilem transeamus. Prius tamen illius uanitatem in quibusdam redarguamus: nam liber hic generalia continet praecepta, propria in libris de rerum uarietate descripsimus. Dicunt si uulua aut membrum uirile metiatur candela cerea quae in funere fuerit, ille uel illa prohibetur à uenere. Vel igitur à coitu masculus cuius libet foeminae, uel illius tantum cuius nomine agitur. Si illius tantum, cum nihil ei sit proprium praeter uerba, habebunt uerba uim praeter hominum consensum. Si cuius libet foeminae, igitur oportet ut perpetuò, quod experimento non congruit, uel tempore quodam, cum uerò nihil sit, quod uel seminis generationem prohibeat, nec imaginationem, nec flatum, à quo tenditur, manifestum est hoc solum in aliquibus contingere, non semper nec in omnibus.","prev":{"citation":"De subtilitate 349","label":"LIBER XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/349","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/349"},"next":{"citation":"De subtilitate 351","label":"LIBER XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/351","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/351"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}