{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 352","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 352","ref":"352","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/352","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/352.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":373,"text":"Agrippae libri nondum aedici Hoc minus habet ueritatis, quia non semper accenditur, at lirae nerui ad aequalitatem ducti, semper paleam mouent, & tamen hoc de lapide euidentem sui effectus causam magis habet. Multa sunt mirabilia, quae tamen cum noueris causam, cessat omnis admiratio: ueluti sulphur cum cera aequaliter dissolutum, eam reddit inextinguibilem: oportet autem sulphur ualde purum esse. Similiter si candela sulphuris puluere tum carbonis oblita in aqua mergatur hyemis tempore, ex superiore parte contecta papyro, suspendaturque ubi gutta cadit glacie, circundabitur glacie crassiore, ardebit tum accensa, magnoque miraculo glacies astantibus ardere uidebitur. Ita lirae nerui super carnes calidas proiecti, cum distorqueantur uermiculorum imaginem referunt, Refert Symeon Sethi, licinium lampadis in sepiae atramentum admixta aerugine positum, si absque lumine alio accendatur, quaecunque adsunt, partim nigra partim uiridia ostendere: superius dum de luce & lumine agerem talia docui. Sed capparorum aqua destilata, uirides uerè pilos & capillos efficit. Inter uera naturaliaque experimenta, illud referre absurdum non est, quòd fructus omnes in quamuis formam transferuntur, maximè maiores, nucleoque carentes, ut mala, pira, cotonea, punica, cucumeres, cucurbitę, melongenae. Ars haec est: formam quam desideras, finge in ligno magnitudine fructus perfecti: huic circumpone gypsum aqua dissolutum crassitudine digiti minimi, bifariam diuisum. Siccam hanc figuram, celeri ter enim siccatur, auferes à ligno, id facilè fiet si prius ligno oleum illiueris. Detractam hanc formam cauam è gypso bitariamque diuisam, fructui crescenti, qui paulò plus dimidio suae magnitudinis adeptus fuerit, arctis simè circumligato, dimittitoque donec fructus ad iustam peruenerit magnitudinem. Habebis fructum forma ea, qua lignum dedolatum erat, liceat & inscribere quęcunque uolueris, ut uerè dicere possis: Crescite, & in titulos surgite rite meos. Metamorphosis haec uera figurarum, alia substantiarum, ut cum Pyro philum lapidem uolumus facere. Sanguinis humani libras duas, xv. diebus sub equino fimo putrescere sinemus. Inde per uitrum facta destilatio ne aquam subtractam seruabimus, fecem in uas, crucibulum uocatum, quo metalla liquari solent, subiectis siccabimus prunis, donec in calcem quasi transeat. Rursus calcem illam in uase uitreo positam aquae seruatę miscebimus, lentoque igne uertemus in lapidem, aut acri uelut lateres, aut sepulta permittemus cogi. Refert Agrippa in suo de ueneficijs, ac experi mentis, lapidem hunc rubicundum esse ac splendidum. Hos libros quarto de occulta philosophia iunctos uidi, ille autem inscribitur, Praxis eorum quae docentur in prioribus tribus, nec ullus horum aeditus est.","prev":{"citation":"De subtilitate 351","label":"LIBER XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/351","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/351"},"next":{"citation":"De subtilitate 353","label":"LIBER XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/353"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}