{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 359.1-4","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 359.1-4","ref":"359.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/359.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/359.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/359.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Cum igitur nec dormiant, nec intente ob debilitatem possint imaginari, relinquitur ut quod solum est, dicamus iam totam uirtutem sensitiuam ob imbecillitatem iacere ociosam: hoc autem ille idem alibi mortem pręsentem significare docuit hac sententia, dicens: cum aeger non uidet aut non audit debili existente uirtute, iam mors proxima est. Aliud etiam est pręsentis narrationis argumentum, quòd fortes uiri rarò uel nunquam spectra uident: quòd ipsi ob timorem minimè adeò haec trepida imaginentur. nam solet timor omnibus alijs affectibus firmas imagines in nobis efficere: post amor. Vnde timentium primò haec sunt priuilegia, post uerò amantium. At uident anthropophagi fortissimi homines nocturna monstra? uitium est regionum ac credulitatis inanis, cum & alij ibi qui ab hominum iniuria abstinent talia uideant. Ve rum Scythae, apud quos homines occidere sacrificium est, cum fortes natura sint, ac institutis, neque mortuos neque lemures uident. Similiter nec la trones. Nam mala haec non natura talia esse uidentur, cum pisces alios sui generis edant, tum mures, aliaque animalia, sed iure gentium. Quòd & si natura haec mala constarent, id est aduersus naturae leges, cum nihil à morte supersit praeter intellectum, intellectus autem non possit ciere motum, non poterunt mortui imagines aliquas ostendere, neque uiuentibus terrorem incutere. Tertium uigiliae genus purum est ac syncerum, in quo tamen multis modis mira uidere contingit: uelut cum echo resonat, tum maximè multi Echo quid siplex, contingit ut quandoque septies uoces reddat. Noctu id mirum in modum admirabile est, & nisi uulgata res esset, quemcunque posset perterrefacere, adeò uoces perspicuas ac tardè quandoque reddit. Causa est aer qui à planis repercutitur cauisque, non enim nisi antra sint aut muri resonat, resonat autem ex uetustis, & magis procul quàm propè: elidi uocem in echo necesse est, ac plano intermedio referri. Multiplex est persaepe: nos triplicem audiuimus.","prev":{"citation":"De subtilitate 358","label":"358","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/358"},"next":{"citation":"De subtilitate 359.5-6","label":"359.5 to 359.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/359.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/359.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}