{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 363.1-4","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 363.1-4","ref":"363.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/363.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/363.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/363.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"rum est, quòd si fraude fuit, pręmium recusauit: neque enim uidetur quorsum haec fraus, quae pręmio careat, infamia uerò seu res succedat, seu non succedat, haud minima careat? Ob id uerisimilius est à Daemone sanatam esse: Daemonasque ipsos esse ac uagari. Mira uerò sunt quae ad confirman dam hanc opinionem recitantur à Plutarcho in initio uitae Cimonis, de Daemonas esse Damone: Item de Pausania Cleoniceque, Bizantia uirgine, quam ille impru argumentis ab historia sumptis dens amatam occiderat, tum à Plinio in septimo epistolarum libro, de osenditur. phantasmate, quod in domo Athenis perpetuò uidebatur: de pueris etiam, quibus capilli absque authore ullo praecisi erant. Rursus apud Suetoni um in Caligula occiso, cuius domus per multos annos ostentis inquietata est, donec incendio absumpta fuit. Refert M. Paulus Venetus, Tartaros (hi uolunt esse Scythas) adeò pollere Daemonum praestigijs, ut tenebras cum uelint & ubi uelint inducant, semelque à latronibus hac arte circumuentum, uix euasisse. Cui rei testis accedit uir grauis Haitonus, in sua Sarmatarum historia, qui praelio etiam inclinatam aciem Tartarorum ue xillarij praecantatione, dum tenebras effunderet obscurissimas, restitutam & uictricem factam literis prodiderit. Verum omnibus historijs magis admirabilem hic subijciam, quam non semel nec paucis uicibus audiui à patre meo, Facio Cardano, qui Dae monem se familiarem per xxx. fermè annos habuisse confitebatur. Des Daemonum septem historia mum cum illius scripta requirerem, quòd saepius audieram, ita literis ac mira. memoriae mandatum inueni. Idibus Augusti, M. cccexci. cum peregiss sem sacra, hora diei xx. apparuerunt de more septem uiri, sericeis induti uestibus, pallio quasi Graeco, caligis ut uidebatur purpureis. Subuculi thoracibus splendentibus ac rubentibus, ut è chermesino esse uiderentur, forma augustiore quàm communi, & conspicua admodum. Nec tamen omnes sic uestiti, sed duo quos constabat esse nobiliores inter ipsos: nam illorum alterum, qui procerior erat & rubicundus, duo alij sequebantur comites: alterum qui pallidior esset ac minor corpore, tres alij. Ita omnes septem erant.","prev":{"citation":"De subtilitate 362","label":"LIBER XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/362"},"next":{"citation":"De subtilitate 363.5-6","label":"363.5 to 363.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/363.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/363.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}