{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 365","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 365","ref":"365","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/365","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/365.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":381,"text":"Illud nos magis mouet, quòd cum aer aetherque tantae sint magnitudinis, regioque illa adeò amoena, uideamusque terram habere sua uiuentia, metalla, lapides, plan tas, aquam & ipsam pisces, tum aerem hunc infimum, quae respirant animalia, uerisimile uidetur, tantam mollem uita ex toto esse destitutam. quin potius credendum est, animalia ibi esse tanto his inferioribus excellentiora, quan to regio illa clarior ista est ac purior inferiore. Hoc enim in caeteris ut dixi elementis cum obseruatum à natura uideamus: nec in elementis tantum, sed etiam coelo, credendum est hanc totam machinam aeris sublimioris animalibus his, quae nos Daemonas quasi sapientes uocamus, plenam esse. Nolim ego ad trutinam haec sectari, uelut Porphirius, Psellus, Plotinus, Proclus, Iamblicus, qui copiosè de his quae non uidere, uelut historiam natae rei scripserunt. Philosophus sum ego, placitis quantum licet Peripateticorum haerens: Hi uerò non admittunt Daemonas: nec probabilis est opinic quae illos concedit in tam uasta mole, nam hic ut aues, & longe plus frequentes adessent: cum uix in una prouincia tota semel uestigium, & in pluri bus annis appareat. Principes etiam, quorum fortuna esse sapientissimos mortalium suadet, haec taliaque contemnunt. Illud multos mouet, quòd si intelligentias agnoscunt, mortales erunt, simul ac immortales, quod esse non potest. Si non? quid prohibet, ne humanum genus deleant? inuisibiles cum sint, & nullius imperio addicti. Eadem quaestio est de mortuis hominibus. Et an foeliciores sint uiuen tibus? Responsum est sapienter, neutrum reliquo: quòd si mortui, infoeli ces esse nequeunt, qui uiuunt possunt esse foelices. Deterior est conditic morientium: hi enim soli sunt omnes, & si Reges, & cum multis cadant. Sibi enim soli quisque moritur, & mori uidetur. Solitudo uerò cum dolore iuncta acerbo, grauissima est, & intollerabilis. Nam solatium est miscris socios habere poenarum. At qui moritur, etiam si cum alijs mille moriatur socium habere nequit. Ergo tunc uastitas est atque solitudo miserrima. Ita uiuentibus maxima est uoluptas in societate. Viuere dicuntur, qui secundum uirtutem uiuunt, perpetuoque uiuunt. Homo improbus nullo genere uitę uiuit: Diui utroque: probus altero. ob id probus homo, & si aliquid tale est, solus foelix esse potest, & diuis ipsis propinquissimus inter morta les omnes, ac maximè persimilis. Hoc uerò magis beatior est Princeps probus, nam hic Deo comparatur. Liber 2z iij Authores qui de Daemonib. scripserunt. Demonas non dari quae suadeant rationes. Mortui an uiuentes foelicio res. Morientes om nes soli. Probus uir diuis maximè similis.","prev":{"citation":"De subtilitate 364","label":"LIBER XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/364","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/364"},"next":{"citation":"De subtilitate 366-2","label":"LIBER XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/366-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/366-2"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}