{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 368","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 368","ref":"368","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/368","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/368.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":397,"text":"Reliqui colores aut non excipiunt multam lucem unquam, ut pullus, & ferrugineus ac ater, aut modo cum multo lumine sunt, modo sine, ut niger & caeruleus. Alba fiunt humida cum putrescunt nec excoquuntur, aut etiam sine putredine. unde folia quae humi iacent herbarum & radices pleraeque albae, quia in humidum calor parum egit. Fiunt & alba ob defectum alimenti, unde seni bus canicies, & pueri albis sunt capillis, quia non nutriuntur, & pili qui albescunt prius in summitate quàm in radice albescunt, & animalia infirma alba euadunt pilis, ut in eodem etiam genere infirmiores sint boues & caprae albae, quàm nigrae ferrugineae uel rubrae. Niger fit color cum humidum aereum aut aqueum exuritur: unde nigerrima fuligo & fumus olei ex quo fit atramentum pro typis, & carbones & loca quae aqua pluuia madescunt. Fit etiam nigrum à nimio calore succendente, sed tamen in humidum agente, igitur nigredinis est cum magnus calor in humidum pingue agit exurendo. Cur autem animalibus quibusdam color pilorum nigrior sit ab ortu quàm procedente aetate, causa est, quoniam calor ille in utero maiorem habuit efficaciam cum reclusus esset, & humidum foetus pinguius fuerat quàm post natiuitatem. Indicio est, quòd nullum post natiuitatem pilos nigros producere uidebis, inde aetatis successu ruffos aut flauos. Sed cur pili nullis, neque capilli uirides, aut purpurei, uel uinosi, quoniam pilus densa substantia est & crassa, minimeque lucis capace, at hi colores ut ostendimus non sine multa luce fiunt, quamobrem color pilorum albus, niger, ferrugineusque est plerunque, quandoque autem aureus ut dixi, quia si flauum paulo densius excipiat lumen, in aureum transit. Esse autem septem colorum genera suo loco ostendemus, sed hic illorum causas retulisse sufficiat principaliumque nomina. Albus, croceus, puniceus, purpureus, uiridis, caeruleus, niger, nigro proximus est fuscus, ut flauus albo. Igitur ut Philosophus inquit, metalla ex humida exhalatione, lapides è sicca generantur, nutriuntur autem ut diximus & clara ratione cum augeantur. Quod enim augetur non ut tophus, nutriri necesse est, ut Galenus inquit: ut uerò generantur à diuersa exhalatione, ita colorem ac substantiam suscipiunt. Fusci igitur è terreo exusto, candidi è puro aereo aqueoune, uirides è copioso humore, rubei à calore uehementi, materia tamen minime humida, caerulei è rubra substantia cum alterius quam par est excoquitur, uarij ex uarijs. Indicio est nutriri etiam quod naturam primam coloris undequaque seruent, uelut & plantae, quòd si continua fieret accessio, uaria substantia illorum semper esset, cum tamen uaria non sit, nisi uel ob uenas, ut etiam in arboribus, uel ob naturam lapidis, ut in Achate.","prev":{"citation":"De subtilitate 169","label":"169","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/169"},"next":{"citation":"De subtilitate 369","label":"369","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/369"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}