{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 369","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 369","ref":"369","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/369","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/369.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Sed haec uarietas etiam in plantis ut in oliua est manifesta, cum haud tamen dubiè oliua nutriatur, nec accessione crescat. Ergo non fortuita est haec exhalatio, sed lapis uelut & arbos quod sibi maximè conuenit, id maximè ad se trahit. Pellucidae erunt cum à terra fuerint repurgatae aqueae partes: & quae remanserint tenues, ac aqueo humori mixtae perfectissimè. Ea ergo causa contingit, nullum lapidem splen didissimum esse grauem: neque ex illis quenquam alicuius egregiae uirtutis expertem esse. Itaque aliae gemmae uitae longitudini, aliae inco Gemmarum nul lumitati, quaedam sapientiae, quaedam diuitijs, aliae amori, aliae diui-la expers alicuius insignis nationi, aliae robori, aliae bonae fortunae fauent: aliae etiam sunt infoeuirtuus. lices, quaedam pigros, quaedam timidos, quaedam laetos, quaedam tristes faciunt. At dices, si splendidi lapides è tenui constant humido, pauco etiam terreo, qui fit ut tamen grauiores sint uitro? hoc enim signum inter ea quibus falsae à ueris distinguuntur appositum est. Sed causa est, quòd uitrum substantia grauius esset, nam & crassius Adamante: uerum Adamantis substantia cum minimè porosa, uitri autem rara ac poris plena, eo fit, ut Adamas grauior sit uitro: nulla tamen gemma grauior nobilis esse potest, ut grauitas semper addat uilitatem. Cur tenuis ac Dubitabit forsan quispiam, cur diluti coloris ac uitiosi, tum etiam diluti coloris maculosae gemmae praegrandes non paucę inueniantur. elegantes ac sine gemmae multae uitio paruae quidem multae, magnae admodum rarae? Causa esse potest, magnae, rarae autem optimi quòd materiae uilioris in uno quoque genere semper maior fuit copia coloris. quàm perfectae. Altera, quòd plures sunt immaturae gemmae quàm quae perfectam sint assecutae maturitatem. Tertia quae etiam plurimum ad rem facit, quòd res parua à natura melius elaborari potest, ac ad finem deduci, ob id magnae gemmae uix unquam ad exactam maturitatem perduci possunt. Accedit quòd reges ipsi, apud quos gemmae ipsae gignuntur, quascunque magnitudine & pulchritudine eminere cernunt, apud se retinent: solum paruas, aut diluti coloris, aut uitiosas ad nos deferri permittunt. Refert Ludouicus Vartomanus Romanus, Regem Pege, haec est ci-Carbunculus. uitas in India, Pyropos habere tantae magnitudinis & splendoris, ut si quis Regem ipsum in tenebris conspicatus fuerit, non aliter lumine claro eum splendere uideat quàm si Solis radijs illustretur. Pyropum uocare consueuerunt Carbunculi genus nobilius.","prev":{"citation":"De subtilitate 368","label":"368","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/368"},"next":{"citation":"De subtilitate 370.1-4","label":"370.1 to 370.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/370.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/370.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}