{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 391","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 391","ref":"391","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/391","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/391","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/391.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"lore, facile quod cutem pertundit in horis xxiiij. si sana est cutis, ipsum solum corio circundatum imponitur: sin autem sanies, ut in suppurationibus subest, locus aceto acerrimo lauatur. Constat medicamentum è tenero sapone & calce uiua tenuissimè mixtis, adeò ut in unguenti formam mollis transeat. Ergo eadem ratione Sarcophagus confert, si quid aliud doloribus Po Podagricorum dagricorum humores extenuando: sed & acetum uerum quanto acrius, eo doloribus. magis ut dolore ita & sensu priuat: nam euocant haec quod intus est, & attenuat & dissoluit, ideoque strenuè siccat. Calamochus harundinum spuma, Adarcem uocant Arabes, in humidis Calamochs. ac palustribus locis circa harudines & Cremia nascitur, in siccitatibus fapore subsalso, uiribus Sarcophago non absimilis. Colos Asij lapidis, foraminibus plenus, calidissimus est & acerrimus, Huic simile uiribus & forma ferè quod uocatur Halcyonium, id est, Halcyonium. maris spuma: & est copiosum atque in usu. Pumex. Pumicem constat esse genus lapidis mollioris, igne sulphureo exusti, ac per auras delati. Prohibere dicitur mustum ne ferueat, & praesumptum ebrietatem, sed non absque iactura uehementi. Smiris è genere est lapidum Ostracosorum: atterit aenea rota, gemmas Smiris. plerasque, & dentes mundat fricando. Poro lapide & fragmentis Obsidia nae caelabant gemmas antiquo tempore. Quòd si non sit Smiris Porus lapis, ignotum antiquis illum fuisse necesse est. Tenuium partium ac densarum solidaeque substantiae est Smiris. Tripolis autem croceus lapis, Tripolis. an potius gleba uel terra Smiride mollior, quo gemmas poliunt. Fit & Tartarum ex uini fece, quod in detergendo compar non habet, Tartarum. ob id sordida & duris nata locis & carnis excrescentias purgat, ac uiuam carnem ostendit. Gipsum. Gipsum terra candida, tenax, leuis, fingendis operibus idonea, glutiTalchum. nans ulcera, & illius flos à pluribus Talchum uocatur. Sunt qui Talchum lapidem alium à speculari esse uelint. Quicquid sit Talchum, est simile uitro, squammosum & perspicuum ac quasi speculare. Epotum Talchum auellanae pondere difficultati intestinorum mirum in modum prodest. Ex eodem genere lapis esse uidetur crustaceus, coloris nigri, aureis di stinctus uenis, ex quo tabulae fiunt, quae ex Norimberga deferuntur. For ma lapides insignes sunt absque numero. Causa uarietatis ea quae in herbis atque arboribus dicetur. Trochites striatus in plano: & in plani medio punctus est, ex quo diri Trochites. guntur striae, sed planum illud leui tympano circumambitur. In aceto Entrochos. positus non secus ac Astroites mouetur sponte. Entrochos uerò ex mul tis Trochitis componitur: estque uis eius qualis partium ex quibus constat. Pentacrinos quinque lilia refert, striatus lapis. Pentacrinos. Encrinos. Encrinos è pluribus constat Pentacrinis, ruber lapis, nigro adnascens. Belenites.","prev":{"citation":"De subtilitate 190.5-6","label":"190.5 to 190.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/190.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/190.5"},"next":{"citation":"De subtilitate 392","label":"392","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/392"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}