{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 41","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/41.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":415,"text":"Verum dubitabis, in frigido aere ac materia, in qua iam frigus superat, ut in lapide, cur calor insurgit, cum frigus sit potentius? Respondeo, frigus si pro actu intelligatur nihil esse, nisi calorem illum exiguum: quod aute non est, nullas habet operationes. Ob id frigus non insurgit, cum sola priuatio quaedam sit, sed calor, qui tamen ad paucitatem subiectae materiae comparatus magnus est. Indicio est, frigus nihil omnino esse praeter caloris priuationem, tertianarum rigor, in quo cum nulla sit materia frigida, sed solius caloris fuga, frigus tamen non leue sentitur. Vbi ergo calor exiguus in materia pauca fuerit, seruatur. Eadem ratione nec siccitas aliud est, quàm humidi priuatio. Quamobrem sicca humectari impossibile est cum non sit reditus ad habitum ex priuatione, sed difficilius est humectare, quia humidum principium est ex elemento, calor ex coelo quod semper diffundit. Restaurantur igitur solis adiectis materijs, aut infrigidare, aut siccare facilius conceditur, cum impedimento constent hae mutationes. Iustè aether & aquam principium naturalium rerum antiqui posuere, quòd in altero calor, in reliquo abundet humidum. Iustius aerem, si ille calidus esset & humidus. Terram nemo, nam ipsa frigida siccaque est. Sed calida praeter naturam difficile refrigerantur, motus enim conseruat. Ergo difficilius quae natura talia sunt, motus enim eorum perpetuus. Verum in aere frigido scintilla ignis illico ni succurratur extinguitur. Sed aer non potest prohibere generationem quae intus sit, illo tantum circumambiente. Verum rursus dices, si frigus nihil est actu, sed sola caloris priuario, quo modo frigida refrigerant, ut calida calefaciunt? Frigus semper est cum multa materia, impossibile uero tenuissimum aliquid esse frigidum: multa materia impedit, ne calor penetrare possit neque moueri, quare hoc modo refrigerat? Ergo quod calefacit per se calefacit, quod refrigerat solum ex accidenti. Repugnabis forsan, quoniam refrigerari sentimus nos, non aliter à frigidis, tum repente ut à calidis calefieri: ut producta frigoris quae dam species uideatur. Equidem ut dixi nihil aliud est frigidum quàm caloris priuatio, & quae mouentur nec consistunt refrigerantur, ut aqua & uentorum ualidorum aer. Porrò cum contactu refrigeratur, solum superficies refrigeratur, fugiente intus palàm calore, nec possibile est ob hoc subito quippiam refrigerari, mora autem ducta refrigerantur etiam penitissimae partes, Atque haec uera sunt rerum naturalium fundamenta, in quibus nihil est repugnans. Qui uerò eas qualitates substantijs affixas imaginantur, & frigiditatem aliquod esse naturae principium, in difficillimas perueniunt quaestiones, rerumque quae uidentur causas dicere non possunt, omniaque silentio ac uerbis obscuris inuoluere, tum etiam ambiguis nituntur. Igitur calor ipse propria qualitas est coelestis haec agitans corpora, quae motu adiuta ignem creat. Si à materia obruatur ac impediatur frigus gignit.","prev":{"citation":"De subtilitate 40.5-6","label":"40.5 to 40.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/40.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/40.5"},"next":{"citation":"De subtilitate 42","label":"42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/42"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}