{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 44","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 44","ref":"44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/44.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":393,"text":"Nihil enim aliud est senectus quàm naturalis caloris imminutio: imminuitur uerò quia motus prohibetur, ut de igne dixi, similis est enim huius ad illum ratio. Motus uerò prohibetur ob terreae substantiae abundantiam. Quoniam sola terra plurimam habet materiam, & motu omnino caret. Ergo aqua illa calore cum sit temperato, nec cor uexabit, nec iecori infesta erit. Itaque sola haec ista quae diximus praestare potest. Referunt in Bonicca insula, quae ab Hispaniola orbis noui MCC. passuum millibus distat, fontem in uertice montis esse qui senes restituat, non tamen canos mutet, nec tollat iam contractas rugas. Cuius rei, praeter perseuerantem famam, locuples testis Petrus martyr Angerius Mediolanensis à secretis Regis olim Hispaniarum in suis decadibus orbis nuper inuenti. Ergo ut ad rem reuertar ne tam longè petatur, cum ardens aqua diuturno circulationis motu tenuitatem retinens, caliditatem acumenque saporis ac odoris exuerit, aether est. At tamen primum fragrat. Est enim nil aliud odor fragrans quàm acutus cum moderatus extiterit. Indicio est, quòd piper non fragrat, nec gingiber, quia immodicè sint acuta, parua tamen quantitas bene olet. At quae bene olent contraria ratione, cinamomum, amomum, crocus, gariophili, lilia, moschus, moderate acuta sunt. Et si plurimum ex his naribus supposueris ut piper, cerebrum feriunt, nec bene olere uidentur. Allia & cepae quòd humorem habeant putredinis haud expers, & si acuta sint, tamen etiam quia moderata non sunt foetent. Igitur ardentem aquam, si ad temperamentum redierit, tenuitate retenta, necesse est fragrantem fieri: & si fragrans fiat, necesse est uicissim in aethera esse conuersam. Fit & quae iuuentutem instauret aqua cum tyri carne, fit & cum elleboro, qualem apud patrem meum uidi, sed hae diuexant corpora, & iuuentutis imaginem fucatam redimunt, non praestant iuuentutem. Aether uerò ueram praestat cum eam retineat diu quam habet, & exornet. Sed nunquid igne, qui calidissimus est tenuior aether? Certè sic, nam coelo contiguus ideoque leuissimus, impressam enim ab astris caliditatem circulatione moderatur tenuitate retenta, atque eodem modo hęc aqua calore ignis ad summam redacta tenuitatem motu ipso refrigeratur, ac temperiem acquirit. Itaque & haec & aether medium quasi sunt inter mortalia immortaliaque. Locum enim cum habeat ac temperiem tum substantiam caelo proximam corrumpi nequit. Dum uero infra impellitur, refrigeratur, atque sic post multa saecula corrumpitur. Itaque medium est quasi mortalis ac immortalis, cuius generis Stoyci animam humanam esse credunt. Sed quòd hic ex ardente aqua aether elaboratur, cum à calore attenuetur, à motu non cogatur, non parum tenuius euadit. Itaque simili ratione utrunque efficitur.","prev":{"citation":"De subtilitate 45","label":"45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/45"},"next":{"citation":"De subtilitate 45-2","label":"45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/45-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/45-2"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}