{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 45","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/45.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"Ergo in naturali coctione, ut quae in liquando durissima, etiam uim ignis obtineat, & mollis balnei in attenuando, partes crassiores comminuuntur, quod ab igne impetrari non potest. Sed ex his non leuis emergit dubitatio, nam si ignis cuncta calefacit Aquae distillasiccatque, omnes aquae quae distillatione habentur, calidae ac siccae esse destae anuires ha berent, Nec repugnat substantia, quòd aquea sit, talis enim cum sit ardens beant? & uritur, & corpora humana egregiè excalefacit ac siccat. Rursus aquae omnes frigidae sunt ac humidae uincente substantia. At neutrum semper uerum est, imò aliquae ex his similiores sunt his à quibus excipiuntur, ut rosacea, odore, sapore, uiribus. Vrceus aquae plantaginis fluentem undequaque sanguinem sistere potest, Non idem facit lactucae aqua, & si sit frigidior. Quidam nuper dum memoriam augere niteretur, melissam triduo albo uino infudit, inde leuiter expresso uino, aquam distillando collegit, cuius potu memoriam recuperare uisus est. Sed cum calidi esset iecoris, bonam ualetudinem penè funditus euertit. Atque hic mos est à Philosophis uocatus, stellas coelo infigere. Quaeri igitur solet, an aquae hae proprias uires retineant? Diximus olim, dum de malo medendi usu loqueremur, nullas esse uires, quòd odore & sapore destituantur. Absinthij enim aqua, nec absinthium redolet, nec amara est: imò quod mirum est, subdulcis. Ardens tamen, ut rosaceam praeteream, fidem facit inesse uim aquis. Nam si talem ob ignem esse dicas, quid est quod nulla aliarum talis sit? Nam haec egregiè calefacit, siccat, penetrat, acutum olet, ardet. Itaque uires aquis iam inesse certum est, sed nec omnibus, nec aequas. Quaecunque enim res tenuem substantiam habent frigideque iunctam, aquam emittunt sibi non absimilem, ut rosa. Quae uero tenuem & calidam, similem sed urentem emittunt, ut uinum & metallicorum quaedam. Quae crassam & calidam, dissimilem & prauam, ut absinthium. Quae crassam ac frigidam, dissimilem sed non prauam, ut cucurbitae. Iuxta hanc rationem uires aquarum, quae leui excipiuntur igne, facile perdisces. Nam quae uehementi igne indigent, omnes siccant uehementer, plerunque etiam excalefaciunt. Ergo hic rursus dubitatio alia oritur, an aquam liceat facere tempe. An sit poßibile facere aquam ratam, quam Quintam uocant essentiam? Erit autem haec ut docebo aether, quae in multa idest, substantia tenuissima mobilis, & quae motu calorem temperatum saecula uitam proroget. retinet, & tum plurimum. Haec igitur uires omnes conseruare potest, & uitam producere. Nam cum tenuissima sit, miscet se humido primo pe netrans solida, ac excrementa separat quae in illo continentur. Quia uerò calidi plurimum habet, eijcit impurum quicquid est, naturalemque ob id calo rem instaurat.","prev":{"citation":"De subtilitate 42","label":"42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/42"},"next":{"citation":"De subtilitate 44","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/44"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}