{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 47","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/47.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"Respondeo, hoc est quia inane, substantia uero ipsa grauis, & si contundatur optimè haud leue est. Sulphur uero cum humidum sit linguam non exurit, ardet tamen, quia calidum est uehementer. His igitur ut principijs acceptis, ad quaestionis dissolutionem accedamus. In mixtis ipsis tria tantum apparent, terra, & aqua, & calor, qui ea miscet. Nam terram & aquam sponte misceri palàm est, aer mixtionem refugit, nec miscere unquam poteris illum his, nec si quid aliud eo tenuius esset. De igne uero non est dubitandum: cum neque sit elementum, nec quicquam generet. Ergo Ignem non gene si mixta his constarent uiolenter miscerentur. Ignem autem non generare rare demonstra tur. palàm est, quia exterius euocat: at quod generat intus reuocat omnia. Siccat etiam ignis, & quae generantur humido indigent, quod quasi glutinum partes in unum cohaerere faciat. Rursus ignis separat ac diuidit, generatio autem crasi non solum mixtione indiget. Qualitates etiam ad summum ignis deducit, at quae ad generationem conueniunt, quaeque miscentur qualita tes mutuo frangunt. Denique proprium munus est coelestis caloris generare, Ignis uires in non autem ignei, neque enim ignis uita potentia est. Miscet tamen ignis corpora, miscendo. sed tum substantias ipsas diuidit ac separat. Propterea panis igne conficitur, caro uero corrumpitur, uerum quia usus non admittit ut carnes crudas edamus, igne eas coquimus. Quòd si carnes & oua cruda comedere conCruda ad uitam suetum esset, ad uitae diuturnitatem non parum conduceret. Verum quia haec ac salubritatem corporis coedere haud licet, quae cruda possunt, lac, mel, oleum, butirum, saccarum, ctis utiliora. olera pleraque tenuioris substantiae si edantur, utiliora erunt tam uitae quàm ualetudini. Nam & si ut dixi ignis corpora misceat, & ex sulphure argentoque uiuo conficiat cinnabarim, substantias tamen alimentorum separat: Et tenue à crasso seiungendodeterius reddit. Itaque ni fastidium obstaret, oua, ostrea, oblongaque conchilia cruda edere melius esset quàm cocta. Atque in uniuersum si uires ualidae fuerint, & fastidium homines nonuexet, ignis prope pro cibis nulla esset necessitas aut utilitas. Sed maluerunt hoc laute parumque uiuere, quàm diu ferarum aut rusticorum ritu. Ob id tamen non parum his qui in ἐρήμῳ habitarunt ad uitae longitudinem conduxisse arbitror crudorum ciborum esum. Nam cruda cum concoquuntur meliora sunt coctis, quae non ignis uitio carent. Sed à paruis assuescere oportet.","prev":{"citation":"De subtilitate 46.5-6","label":"46.5 to 46.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/46.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/46.5"},"next":{"citation":"De subtilitate 48","label":"48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/48"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}