{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 49.1-4","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 49.1-4","ref":"49.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/49.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/49.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/49.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Chartam seligito, quam uocamus papyrum, simplicem erectisque spondis in modum lucernae, ex omni latere oleum infunde, & antequam exsudet super puras prunas absque flamma impone, nec penetrat refugiens ignem, nec ardet charta, quia non potest siccari oleo repugnante, ignis uerò non sine extrema siccitate, nec flamma nec motus attenuare possunt ut ignis accendatur, incalescit tamen sensim mutatis prunis, atque ita feruet, quod mirum uidetur, adeò ut impositi pisces coquantur. Sed cur filum ouo circundatum, non solum in prunis sed nec in flamma ardet? quia non fit ignis nisi calor ad summum deducatur, at semper prohibetur ab ouo ne ad summum deducatur, quia ouum comburi non potest. at quod non comburitur aliquo modo semper refrigerat quod est maximè calidum. Sed si calor in hu mido generat, cur non in aqua feruente generatio? quia calor ille aut non est in substantia aquae, uel est etiam in alio quod siccum est, indicio est quòd aqua feruens ut ignis urit. Quod uero in illius substantia non sit indicat, quòd igne amoto aqua sponte refrigeratur. Sed calor si in humido sit generat: ut cum caro soli exponitur uermiculi generantur, & in fimo uermes, & in Aegypto oua fimo contecta pullos aedunt. Fertur & olim Liuiam Augustam cum ouum fouisset in sinu alternantibus per uices ancillis eduxisse cristatum gallum. Calor uerò putridus e genere est ignei quia siccus, sed similis est naturali, quia cum generatione est. Differt ab igneo, quia motum non habet manifestum, igneus autem habet, ideo ex altero in alterum transitus. Nam igneus moderatus putrefacit putridus auctus urit, ardet & accendit. Ob hoc putridę febres cum tanto sunt aestu. Cur igitur igneus calor in naturalem non possit transmutari causae sunt manifestae. Nam igneus siccus est, & calore humidior fieri nequit, qualis est naturalis, igneus etiam euocat & separat, naturalis intro trahit & miscet. Omnis enim calor humidus miscet. At naturalis in putridum & igneum transire potest: quia humidum à calore siccatur. Ob hoc igitur ignis humida denigrare solet, quia humidum exterius euocat aeremque expellit, sicca dealbat, quia quod erat humidi absumit. Rursus dubitabis, si ignis agit in aquam, aerem generat, cur non igitur humidum pingue? Respondeo, pingue fit ob mixtionem, ignis autem separat.","prev":{"citation":"De subtilitate 48","label":"48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/48"},"next":{"citation":"De subtilitate 49.5-6","label":"49.5 to 49.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/49.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/49.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}