{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 59.1-5","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 59.1-5","ref":"59.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/59.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/59.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/59.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Sanè quoniam aer rectà magis quàm ad latera fertur, igitur debilissimus est ictus ex F in A, debuerat iuxta hanc rationem ualidissimus esse ex F in C, sed quia tota grauitas obstat ponderis, ideo ubi aer maximè mouetur & pondus minus grauitatis habet, hoc autem est in linea FE, ibi ualidissimè torquetur pila. Reliquum est igitur ut mediocriModus quo grauia post ter ex F in C feratur, idest rectà in sublime, ne tamen erres in sagittis, quae ictum descenob longitudinem & alas uelocius quandoque feruntur ex F in A, quàm in dunt. C, nunquam autem magis quàm in E, ob id qui muros quatiunt, machinas ad semiorthon, idest ad libellam FE collocant: nam tertia fermè parte ictus augetur. Cum uero pila ad supremum rectà peruenerit, non per circulum, nec rectà rursum illicò descendit, sed media quasi linea, quae parabolę fermè imitatur circumambientem lineam ut BC est, demum ex C in D motu grauis rectà ad unguem. Quae igitur proijciuntur tribus ex motibus constant, primo uiolento, ultimo exquisitè naturali, & medio ex utroque mixto, propter tam multiplicem motus rationem metiri ad unguem talia planè est impossibile, coniectura tamen assequi licet. Debilissimi planè motus ex B in C, unde plumbeę pilae calore dissipatae, ob hoc etiam minus laedunt, ut uix unum aut alterum ob ictus in sublime destinatos, cum tamen frequen- Cur uix ullus feriatur à plumter aut auium causa, aut exonerandae machinae emitti soleant pilae beis pillulis quam semuncia grauiores, uulneratos aut grauiter percussos uideas inter maximo nume ro in altum mittot millia. Sed cum per aequidistantem finitori lineam tam difficultuntur. ter grauia moueantur, cur est quòd suspensa facilè adeò impelluntur, ut annulus filo suspensus sponte uideatur moueri, atque ob id etiam praecanDe motu annu tationis prae se fert imaginem? Causa est, quòd tota uis integra impellen-li. ti relinquitur: qui uerò proijcit duo facit, sustinet & impellit: at appenso pondere cum ab alio iam sustineatur, quicquid uirium est ad impulsum integrum manet.","prev":{"citation":"De subtilitate 58-2","label":"58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/58-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/58-2"},"next":{"citation":"De subtilitate 59.6-7","label":"59.6 to 59.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/59.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/59.6"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}