{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 7","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/7.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":366,"text":"Tertius autem motus grauium est ad inferna, leuium ad superna: quem planè omnes natularem esse fatentur, quo minus de eo laboro. Sed nec si concedatur nobis alios motus naturales dici debere, modo semper his ut dixi contingant rationibus quicquam ad ea quae declarare proposueramus oberit. Erat & quartum genus naturalis motus, quo quaedam ad alia mouentur, quod quia generale non est, ad locum suum transferetur, uelut de Herculeo uocato lapide, & ferro, electro atque festuca. His igitur demonstratis tanquam principijs, ratio consurgit machinae Ctesibicae, quae sic constat ut etiam lanellus Turrianus Cremonensis, uir magni ingenij in omnibus quae ad machinas pertinent, opere ipso CDI expressit. Catinus A aereus, cuius summum os per quod effundi aqua debet B, in imo eius duo foramina C & D, super quibus axes aut coria ita collocentur ut in follibus, quae ex inferiore parte eleuentur uersus A, sed si comprimantur occludant oscula illa, haereantque catino, ex osculis C & D fistulae duae, dextra ac sinistra producantur E & F, & modiolis inserantur in G & in H. Modioli inanes sunt, & in aqua mersi in imo habentes forami na K & L in medio: supra quae axes cum corio ut in catino, qui eleuari possint ad superius, cum uero premuntur oscula, ad unguem concludant. In modiolis autem emboli masculi M & N, torno politi & oleo subacti, ut modiolos ad amussim impleant, inde uectibus & regulis ita sint aptati, ut ultro citroque permeantes, cum M ascendit exinaniturque subiectum uas, alterna uice N descendat & impleat embolum, exprimatque quicquid in eo continetur. Hac ratione parata cum ex O trahitur M embolus masculus locus Q modioli exinanitur, quare eleuatur axis & corium supra K, aquaque ascendit donec impleatur modiolus ex primi motus ratio ne, interim uero cum N pressus sit, incipiat ex imo trahi alterno motu, descendetque M embolus, cunque aqua quae in spacio Q continebatur, non possit effluere, M concludente superius modioli capacitatem ad unguem, nec descendere per K, quoniam axis foramen premit, & quo magis urgetur pondere & impetu ex superiore loco ab aqua, ita magis exquisitè haeret K foramini, sequitur ut aqua per G exeat, qua solum exitus patet, ascendensque per fistulam E, ingreditur eleuans operculum in catinum pere foramen, doneccatinus impleatur, post cessante impulsu ex E subsidet corium, & axis in C, uasque a plenum manet.","prev":{"citation":"De subtilitate 6","label":"DANI MEDICI MEDIOLANENSIS DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/6"},"next":{"citation":"De subtilitate 8","label":"DANI MEDICI MEDIOLANENSIS DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/8"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}