{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 70.1-4","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 70.1-4","ref":"70.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/70.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/70.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/70.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Insularum ortus. Montes à quibus delcantur. Specus causae. flumina sunt. Fiunt & ex halatione ignea, quae lapides tum urit tum exedit tum expellit. Vnde plures specus sunt mortiferum exhalantes, uelut Plutonium os, quod iuxta Hierapolim Phrigiae in montosa quadam agri parte positum est. Os eius in colle quodam situm, qui iugeri magnitudinem aequat, septisque cingitur quadratis, quae adeò tetra caligine obducuntur ut uix cerni queant, ipsum os hominem capere potest, in quod si taurus immittatur illicoque extrahatur, mortuus inuenitur. Cum Strabo passerculos immisisset, mortuos statim extraxit. Solis magnae matris sacerdotibus quod remedio ipsis duntaxat cognito merentur, innoxius, nec aerem dum inspicerent inspirant hi. Quidam quòd execti essent tolerare posse crediderunt sacerdotes. Sed nulli plures tales specus quàm in Italia inueniuntur. Vnus inter Neapolim & Puteolos, ubi uia ad paludem Agnani inflectitur. Laedunt hi caput maximè, tum quia imbecillius sit corde, tum quòd septo careat, quòd arceat prauos uapores, nam pulmonis substantiam transire cogitur aer qui cor ingreditur. Ostendit autem hoc & morborum genus, nam qui immittuntur prius tremunt, inde sensum & motum amittunt, post attoniti exspirant, & qui euaserint tument, tument etiam qui moriuntur. Nec solum pestiferi sunt specus, sed quidam etiam salutares, quibus si quis rectè utatur, ad deploratos morbos uiam medelae quandoque inuenire poterit, ut in Baianis Cumanisque montibus Salueatae sudarium, in monte quod uulgus uocat Tritulum. Sunt & qui fatidicum inspirent, ut olim de Delphico scripsisse ex sententia Philosophorum meminimus. In uniuersum plerunque specuum uis humano generi aduersatur, & ueneni uicem possidet. Namque si halitus ille lapides & durissima saxa exedere potuit, quam uim in mortales ipsos obtinebit? Indicium tamen securitatis est aquarum dulcium ac salutarium per illos decursus, herbarumque ac arborum familiarium in labro luxuria. Sed hi quoque ferarum & serpentum sunt hospicia. Sub innoxijs specubus atque profundis quid iaceat, forsitan quispiam scire cupiat.","prev":{"citation":"De subtilitate 69","label":"69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/69"},"next":{"citation":"De subtilitate 70.5-6","label":"70.5 to 70.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/70.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/70.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}