{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 70.5-6","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 70.5-6","ref":"70.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/70.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/70.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/70.5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"Referunt Philippum olim Regem, cum metallica magni precij quae iam desierant, quaeri iussisset diligenter: immissis per montis aditum hominibus cum cibo atque luminibus, renunciasse inuenta ibi flumina tum aquarum stantium lacus, qui terra non premerentur, sed aere caliginoso atque obscuro. Sed quid ego ima nunc atque abdita scrutor, locus dabitur in quo haec tractare conueniet, nunc quae toti propria sunt consideremus. Terra tota stabilis est, rotunda atque in medio mundi, haec autem à Mathematicis demonstrantur. Nec enim plus tota terra loco moueri potest, quàm coelum quiescere, nec montes terrae rotunditatem ullo modo uitiant. Nam nullus mons, & si multa scriptores fabulentur, totius dimetientis terrae millesimam partem altitudine sua obtinet. Sic autem Mathematici terrae Terrae totum totius ambitum ac dimetientem inuenerunt. Vel enim per Lunae defes ambitus. ctus horarum distantiam in eodem circulo aequinoctiali aequedistanti cognouerunt, qua habita terreno itinere differentiam locorum sunt assecuti, eam per horas xxiiij. unius diei multiplicando, & per horas distantiae defectus lunaris diuidendo, ambitum circuli illius inuenerunt: inde demonstratione Geometrica ambitum aequinoctij circuli maximique ac totius terrae, quem per septem multiplicando, & per xxij.","prev":{"citation":"De subtilitate 70.1-4","label":"70.1 to 70.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/70.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/70.1"},"next":{"citation":"De subtilitate 71","label":"71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/71"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}