{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 77.1-4","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 77.1-4","ref":"77.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/77.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/77.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/77.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"bresque genitos incrementum flumini atque ex eo inundationis occasionem prę stare: at nunc longe minor tempore facta est inundatio: temporibus namque Strabonis iam sexaginta diebus campi siccabantur. Inundationis causa est Qui maxim. fluminis magnitudo. Maximus enim fluuiorum ut Arrianus scribit Ganges, fluuij. post quem Indus, post Nilus. Ergo Gangete primo, Indoque secundo, tertio Nilo, Hister quarto loco adnumerabitur. In Nilum nullum omnino flumen influit. Acesinem qui in Indum influit quatuor penè millia passuum latitudinis habere author est Arrianus. Sed Ganges ubi est angustissimus xij. M. passuum patet, ac in super quingentis, ubi latè patet nulli uidentur termini: alios incredibilis uastitatis, si uera referunt in Brasilia amnes inuenere Hispani, qui ostio Ix. M. passuum in mare deuoluebantur. Est & Maragnonus, qui cum in mare fertur M. passuum lxxxx. alius cxx. habet latitudinis. Hi ambo in littore Boreali sunt iuxta Pariam. Sed mutatur ratio ma Flumina siccant gnitudinis per tempora. Omnium enim mortalium quaedam est uicissitudo maria. namque fluuij influentes non solum amnes alios in quos influunt, sed etiam maria siccare consueuerunt. Narrat Herodotus Acheloum in mare profluen tem, tantum arenarum aduexisse, hoc enim modo siccant maria, ut Echinadum in Libro 2. sulas media iam ex parte continenti adiecerit. Author est Polybius Tanaim & caeteros fluuios sic mare suo tempore Euxinum implere ac Maeotim paludem, ut iam ipsa non amplius habeat altitudinis aquae quam septem ulnas, 10. Geogra& pro salsa dulcis illa facta est. De Echinadibus quasdam iam continenti phiae. iunctas refert Strabo, in diesque reliquas iungi, cum quae plurimum abest, solum xv. stadijs ab ostia Acheloi fluminis distet. Nilus cur auSed postquam in fluminum narrationem incidimus, non abs re erit considerare ra careat. cur solus Nilus aura careat, uel saltem caruit. Nam Herodotus hoc constanter affirmat, nobis id curę maximè esse debet, ut causam rerum inueniamus, ne si cursu temporis in alijs adueniant quae in alijs cessauerunt, post perplexi haereamus.","prev":{"citation":"De subtilitate 76","label":"76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/76"},"next":{"citation":"De subtilitate 77.5-6","label":"77.5 to 77.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/77.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/77.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}