{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 78","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 78","ref":"78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/78.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":433,"text":"Quòd igitur aqua ex imbre flumina augere possit apud nos uidemus persaepe, dum post pluuias extenuati iam ante fluuij adeò crescunt ut agros inundent, quidam etiam torrentes quorum solum fossa lapillis plena supererat, adeò per plures dies aqua copiosa decurrunt, quam uel solis imbribus conceperunt, aut niuibus liquatis ut magni fluminis uicem ac speciem subeant. Nec differt torrens à flumine, nisi quòd non perennis est, nam nec illius causa talis est. Igitur si montes mane inuisas hudos inuenies. Sensim igitur intra extraque riuuli coacta aqua effluunt, atque multi in unum coeuntes flumen efficiunt, hoc nisi pluuijs aut niuium liquefactione adiuuetur, extenuatum semper uidebis. Quo tempore parua aqua sufficit, non solum quòd parum aquae illius alueus contineat, sed quòd dum lente fluit eadem aqua pluribus in locis satisfacit. Hac uerò causa haud dubium relinquitur, cur fluuij matutino soleant excrescere, tum maximè fonti suo ea parte qua fuerint proximi, nempe nocte multum roris aestate, multum nebulae hyeme decidit, quo fit ut sequenti Solis exortu crescere multum incipiat, & maximè temporibus medijs Autumno & Vere, cum pruina cadens Solis tempore dissoluitur. Igitur aqua quae intra montem lapidum frigore, & quae extra noctis auxilio creatur intro sensim labitur. Pars etiam extra in riuulos cogitur, inde è multis riuulis flumen exiguum plerunque creatur, è pluribus exiguis magnum, ut Padus, Hister, Indus, Euphrates. Haecque est causa perpetuitatis fluminum, sicut incrementi pluuiae & niues. Tanais uerò & fontes omnes qui è locis planis scaturiunt, non ibi creantur sed in montibus, inde ad locum illum delati ea ratione quam diximus nuper, quòd aqua cum premitur è locis altioribus tantum ascendit quantum descenderat, emergunt è terra. Mare autem non mittit fontes nisi salsos, nam quidam proximi nascuntur, sed salsi sunt: non negauerim quòd tamen ob aestum illius est difficillimum, decurrentibus aquis maris sub terra magno impetu ac procul aquae dulcis fontem posse scaturire. Indicio est salsedinem minui spacij longitudine, quòd putei effossi quo magis à mari distant, eo minus sunt salsi. Verum hoc forsan non tam fiet separatione salis ex distantia, quàm admixtione aliarum dulcium aquarum. Existimandum est tamen aquam puteorum quam (Hausum) uocant Mediolanenses è mari deriuari. Quo fit ut maximum commodum mare praebeat. Sed de fluminum ortu rectè uidetur Aristoteles sensisse, ubi uerò in cauum amplumque locum influxerint lacus creant, igitur fluminum, ac fontium, torrentiumque, ac lacuum causam diximus. Reliquum est ut doceamus, quae nam sit causa, cur mare sit salsum. Iuxta Aristotelis sententiam, quae à paucis intellecta est, ea est assiduus imbrium in ipsum casus, iam ab aeterno perseuerans. Quanquam enim non hoc mare loco, quo nunc iacet aeternum sit: cum tamen è mari mare fiat, aeternum esse ac fuisse necessarium est continuitate aquarum.","prev":{"citation":"De subtilitate 77.5-6","label":"77.5 to 77.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/77.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/77.5"},"next":{"citation":"De subtilitate 79.1-4","label":"79.1 to 79.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/79.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/79.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}