{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 87","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 87","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/87.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":405,"text":"Finge igitur maximae flammae atque clarissimae Lunam sponte & nullis radijs Solis adiutam esse persimilem, deinde cogita quanto Luna Solis adiuta luminibus, ut in plenilunio, seipsa clarior est in deliquio existente, facile intelliges Lunam radijs Solis illustratam Sole hic esse splendidiorem ac clariorem, ut nec aquilae oculus, quam ferunt securè Solem inspicere, audeat intueri. Huius rursus comparationem ad Solis iubar facias, haud dubiè constat non falsum esse Prophetae dictum, Solem & Lunam ac stellas ea die septuplum luminis habituras. Cum nunc in coelo longe majus septuplo quàm hic cernatur clarum obtineant atque foecundum lumen. Ergo supra aethera adeò omnia splendent ac coruscant, ut si etiam tempore deliquij Lunam ibi existentes inspiceremus, non secus ac innumeris caereis splendidissimis accensis atque in Cur astra sein eos oculis defixis ob splendorem caecutiremus. Sed cur scintillare uidentillare uidentur. tur astra? Quoniam coeli substantia cum sit rarissima radij ad nos uenientes saepius sed tamen semper ad perpendicularem franguntur, ob id cum aer moueatur, sicut lapilli in fundo aquae existentes tremere uidentur ob motum fluentis aquae, ita illae titubare uidentur. Hoc autem in luminibus dicitur scintillare. Stellae autem errantes & Luna non scintillant, quia robustis uiribus radij ad nos perueniunt. Sunt enim longe nobis fixis Signum uenti propiores. Indicio est sic esse, quòd cum magis scintillant, & planetae etiam futuri. non scintillare soliti uentum futurum praedicunt. Nam medius aer qui Stellae longe est in sublimi dum uehementius agitatur, efficit ut frequentius & magis minores & alscintillare uideantur. Mars uerò cum subobscurus sit ac rubens & ipse tiores quam sint scintillat: apud eos maximè qui debiliter cernunt. Nam & hoc iuxta ra uidentur. tionem conuenit, quòd qui debilius cernunt scintillare plus stellas sibi persuadent. Eadem uerò ratione quae ultra aequinoctialem sunt stellae plus scintillant, sunt enim remotiores. Vnde etiam canis maior quae minus ob splendorem scintillare deberet, & ob magnitudinem plus scintillat, abest enim plurimum. Et stellas uide bis una in parte coeli plus scintillare, in alia minus, parum in uerti TIAR ce, & quae multum splendent & magnae, & quae iuxta polos, nam ibi minus aer mouetur, & ubi nulli sunt uenti. Scintillant autem maximè quae longe distant iuxta aequinoctialem, nam ibi aether celerrimè fertur, & paruae & maximè si ea parte uentus in sublimi per flet. Eisdem uero rationibus etiam longe minores uidentur, & altiores quàm sint. Contraria uerò ratione lapilli in aqua & pisces maiores, Liber Tertius Res quae uide. maiores uidentur quàm sint, & aqua omnis minor cum à latere inspicitur ubi semper tur, & minus profunda iudicatur. Ideoque non animaduertentes quidam, apparet. deceptique periculum submersionis incurrerunt.","prev":{"citation":"De subtilitate 86","label":"DIBER IERINVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/86"},"next":{"citation":"De subtilitate 88.1-5","label":"88.1 to 88.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/88.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/88.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}