{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 89","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 89","ref":"89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/89.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":443,"text":"speculo CD, cuius centrum E, res quae uidetur primo ponatur B, per radium reflexum BCA ad oculum, & manifestum est quòd perpendicularis erit EBF, cui occurrat AC reflexa in puncto F, & hic erit locus ubi uidebitur ab oculo A esse B, res quae uidetur, quo fit ut non quemadmodum in priore figura B appareat in F in directo sui. Hic enim plerunque uidebitur non in directo P F ipsius B, eo quòd oculus iudicat ad comparationem plani cuiusdam DK superiacentis speculo, & tamen punctus F, & cathetus sumitur à puncto E, quem oculus nec uidet nec comprehendit. Sit rursus G, quod uidetur in cauo speculo, & perpendicularis GEF necessario erit, & per GDA reflexum radium uideaQuomodo rei tur ab A oculo, igitur radius AD occurret catheto in H: igitur res uidebiimago è specutur in H, & ita in aere extra speculum, & est mirabile, sed consentit tamen lo in aere uiexperimento. Sed longe melius in quibusdam alijs speculis, ut in conuedeatur. Lib. 7. ca. ulti. xis columnaribus: sicut docebat Vitellio. Igitur ut ad ultimum genus perueniam, posito rursus conuexo speculo CD, & oculo A, & B re uisa, cathetus ad centrum speculi BDGE, & illi occurrit radius reflexus AFG in G ubi uidebitur B: eadem ratio in columnaribus & conicis locum rei uisae ostendit. Iam ergo tria sunt quae necessaria sunt ad uisum, locus rei uisae, & ut res non sit minor ea quae minima est quàm sub ea distantia uidere potest, eam enim in quacunque distantia inueniri est necessarium, scilicet minimam, & quòd omnis res minima minor, est ac si non esset. Hoc enim modo haud difficile est causam cognoscere, cur astra, cum plana uideantur sint tamen rotunda, nam linea quae à puncto D ad A oculum dirigico Tria quae netur, non est minor linea BA, nec CA, nisi in una linea, quae minor est DE cessaria sunt fit ut cum linea DE nullam habeat comparationem ad DA, propter nimianm ad uisus ratioastrorum altitudinem, igitur non percipitur differentia ulla inter AB & nem assequendam. AC & AD, quare omnes uidebuntur ab eodem plano erigi, igitur BDC uidebitur plana, omnia igitur rotunda procul plana uidebuntur. Esse Causa cur ageneautem astra maxima in libro de supernis declaratum est. Verum stra rotunda, ui sint raliter nunc ostendatur, & quòd maximè distent primo, inde quod deantur plana. maxima. Cum igitur duae lineae AB & AC producuntur ab eodem puncto Astra maxima A, & ipsae sunt aequales, & secantur duae aequales FB & FD, & duae illis esse & maxietiam aequales GE & GC, & ductae fuerint BC & FG, & perpendiculares mè distare. DH, EK, FL & GM, erunt anguli D & H aequales, quia recti, item BFL & FDH, eo quòd DH & FL aequidistant, & linea DF recto opposita aequalis Liber Tertius lis FB oppositae recto, quare BD aequalis FH, & MC aequalis KG eadem ratione.","prev":{"citation":"De subtilitate 88.6-7","label":"88.6 to 88.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/88.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/88.6"},"next":{"citation":"De subtilitate 90","label":"DIBER IERINVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/90"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}