{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 93","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 93","ref":"93","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/93","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/93.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":448,"text":"Sed nec animantium calor talis est, cum pabulo indigeat, syderum calor minimè. Sed si uelis placita Aristotelis tueri, dices quòd aer & aqua dum lumen illud excipere conantur, naturali quadam facultate, qua grauia descendunt, leuia ascendunt, mouentur ac dissipantur. Calor quoque qui in eis iam potentia erat suscitatur, & ad actum perducitur. Aqua uerò ab aere incalescit, quia ex seipsa calorem non habet, propterea superficies summa aut solum calida est, aut maximè. Motum hunc raritas consequitur, Subtilitas, eararitatem calor. hoc enim superius quomodo fiat ostensum est. Calor enim, lor ac motus motus ac tenuitas circulo quodam mutuo sibi causae sunt, nam subtilitas causae uicißim caloris causa est: calor dum depascitur motus: at motus ipse subtilitatis rursus causa est, motus enim collidendo partes attenuat. Substantia tenuis quia magnam uim excipit radij, calida euadit, calidum uerò attrahendo & discutiendo motum cit, quae uicissitudo in animalibus uitam praebet, & manifestissima est. Supra enim docuimus frigidum nihil aliud esse, quàm quod calore caret, nec recipit, rarum igitur admodum frigidum esse est impossibile, uidetur igitur ipse radius seu lumen caloris substantia, hocque nobis sufficeret, qui eatenus solum rationes sectamur rerum, quatenus iuuant ad experimentorum ueritatem assequendam. Seu igitur Solis ac syderum radios per se calidos dixeris, seu ipsos non calidos sed calefacere, nobis ex aequo satisfactum erit. Mihi autem uidetur calorem esse substantiam radij syderis, nec tamen calorem hunc cum à lumine sit inseparabilis, qualitatem esse quae corrumpatur. Nec enim calor qui in elementis aut mixtis excipitur est coelestis, sed coelestis imago solum, igitur ut lux propria est syderibus ita calor, cui nullum est frigus contrarium, sed frigus sola caloris priuatio est. Lumen igitur est lucis simi. Lux quid sit et litudo, quae claritatis in se & caloris substantiam adeo habet annexam, ut lumen. prope nihil sit aliud. Ob hoc clarissima sydera etiam calidissima, ut Sol, canis uterque, & Iupiter, non igitur lumen, & claritas, & calor tres sunt res, sed una, diuersorum comparatione, diuersa nomina, & etiam diuersam imaginem ac repręsentationem suscipiens. Lux uerò à qua lumen profluit qualitas est ex illius tertio genere, utque in perspicuo corpore à luce fit lumen, ita in opaco color, & ipsa haec omnia sui speciem producunt: nam per prata ambulan Ambulantes tes uirides facies habere uidentur. Potens igitur color cum haec faciat in aere prata facies ui rides habere ui libero, quid in obscuro faciet? ubi haec sola lux sit uitiosa, atque alieno dentur. colore infecta. Sic igitur lucerna ex aqua ardente sola & sale repraesentat (dum omnis alia absit lux) facies pallidas ut mortuorum, hoc enim expertus Modus repraesentandi facies sum: & eadem ratione si in lampades uirides oleum uiride accendatur, hominum sub di (quod referunt fieri uua immatura in oleo tamdiu contenta ut maturescat uersis colorisub Sole) uiridia omnia apparebunt. Quid amplius, lucerna uitrea conbus.","prev":{"citation":"De subtilitate 92","label":"DIBER IERINVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/92"},"next":{"citation":"De subtilitate 94","label":"DIBER IERINVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/94"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}