{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 96.1-4","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 96.1-4","ref":"96.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/96.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/96.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/96.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Vnde Irides, Virgae incendia, hiatus coeli, non altius fieri possunt: ut nec triplicati Soles, geminatae Lunae, multoque minus imbres, grandines, niues, pruinae, & quaecunque à uaporibus ortum habent: existimandum est tamen in diuersis locis uariam hanc esse altitudinem, quae tamen praescriptum numerum passuum minimè excedat. Ponamus igitur ut nos qui à circulo Capricorni distamus partibus quasi lxviij. ut oculus sit in B, Mediolani: punctus autem qui uidetur sub circulo Capricorni E. Constat igitur quòd proportio CE ad CB est, ut viij ad iij. fermè: cum igitur CA sit aequalis CB, erit proportio CE ad CA etiam ut viij ad iij. quare AC ad AE, ut V. ad iij. quare AE est passuum M. viij M. & insuper cecxxxiij. de quibus non curo. Satis constat locum qui à Mediolani incola uideri debet, sub hyemali circulo à terra distare, plusquam decies altitudo uaporum pertingat. Sed ibi Cometes uidentur à nobis, igitur non fiunt ex uaporibus. Sed nec supra in aethere, cum ibi non sit materia quae accendi possit. At si dicas raptum humorem eousque trahi ui syderum, quamuis altior sit locus, quàm communis hic uaporum. Primum quidem obstat quòd plerique cometes mensem excedunt secundum, aliqui etiam nec in tertio finiuntur, huic conflagrationi nec tota terrae machina sufficeret. Ostensum est enim superius quòd ignis nunquam in eadem est materia, sed perpetuo nouam requirit. Hoc autem sydus cum cauda plerunque est, & in aethere, quo fit ut minus Luna non sit. Ardere autem tantam materiam & tribus durare men sibus omnino impossibile est. Accedit quòd aliqui hum liores essent, qui absconderentur ante occasum, aut essent immobiles, quorum neutrum adhuc uisum est: multa essent alia quae absurditatem huius opinionis osten dunt, à quibus abstineo. Quemadmodum illud Albumasaris cometem supra Venerem esse: Est autem Venus multo altior Luna. Sed deprehendere an cometes in elementorum regione sit, an in coelo fiat, facilè est admodum. Nam si maiorem habeat diuersitatem quàm Luna, in elemen torum esse regione necesse est. Sed si minorem, in coelo fiet proculdubio. Hoc autem in libro de supernis, quoniam mensurae erant necessariae scriptum est.","prev":{"citation":"De subtilitate 95","label":"DIBER IERINVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/95"},"next":{"citation":"De subtilitate 96.5-6","label":"96.5 to 96.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/96.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/96.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}