{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 99","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 99","ref":"99","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/99","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/99.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":436,"text":"Relinquitur igitur ut ex prima alia reflectatur, quare secundam maiorem prima esse necesse est, & debiliorem multo, itaque ex secunda tertiam oriri est impossibile. Quia igitur ex pri ma reflexa secunda oritur, necesse est ut lineae seu radij circuli prioris iridis interiores, cum maiorem angulum faciant longius resiliant, exteriores propius: quare caeruleus erit interior circulus secundae iridis, medius uiridis, ut primi exterior croceus, contraria ad unguem priori ratione. Planum etiam ex his esse existimo, quòd cum Sol est in meridie iuxta aestiuum solsti tium semicirculi maximam habet altitudinem: quo fit, ut centrum iridis semidiametro totius circuli eius sit infra finitorem uisus, quare iris non uidebitur. Sed cum iuxta autumni aequinoctium, & per totam hyemem, & post aequinoctium uernum uidebitur, sed eo minor quo ut dictum est solstitio aestiuo & meridiei appropinquabit. Cur autem dum iris modica est, & parum à finitore eleuatur, eo maioris circuli pars esse uidetur? causa est quod oculus magis distare iridem quo humilior est iudicat, quoniam distantiam intel ligit, ut de astris diximus. Sed cum distare uerticem iridis plus iudicat, la tiorem etiam existimat, uelut etiam ut dixi de Sole & Luna orientibus at angulus maior circuli maiorem illum esse ostendit, quod facile quisque intelligit, cum minorem circulum maiori ita inscribit ut se tangant, apparet enim maiorem in circumambiente linea esse latiorem, ea de causa minor portio iridis maioris circuli pars esse uidetur. Sed non solum irides ex nebulis, uerum ex remis dum agitantur in mari lucis reflexione, à gut tis aquae fiunt: & hyeme austro flante circa lucernas maximè ab his qui oculos habent humidos: & à guttis inspersis parieti, dum à Sole illuminantur, in obscuro oculo è directo respiciente, omnium enim una est causa, ut rectè refert Aristoteles. Sed Pareliae, Virgae & Corona quam nos circa Solem uidimus, Halonem uocant, coloris causam eandem habent quan diximus, uerum Pareliae & ipsae solum ex reflexione ad oculum fiunt nulla existente in nubibus imagine: atque ideo ex guttulis tunc nubes constat. Iris igitur & Pareliae plerunque pluuias nunciant lenes, quia guttu lae ex aqua sunt & diuisae, radiusque Solis penetrat. Corona autem sub stantiam habet: quippe quę fit ex reflexione Solis, aut Lunae, aut syderis alterius, tanquam ex centro à nube densa in circuitum: rotunda figura. Itaque non oculus eas fingit ut iridem & parelias, sed factas, & in nubibus consistentes. Velut etiam si crystallum, trigonam, seu prisma, uel exagonam Soli exposueris, in aduerso pariete colores non fictos sed ueros iridis uide bis, & similiter sub uase uitreo pleno aqua Soli, uel etiam lumini claro exposito, eosdem conspicere licet. Sed ficti erunt si crystallum inspicias aut Iridis secunda colorum ordo. Cur iris in meridie non fiat. Cur iris quo minorem refert circuli portionem, eo maioris circuli pars uidetur.","prev":{"citation":"De subtilitate 98.5-7","label":"98.5 to 98.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/98.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/98.5"},"next":{"citation":"De subtilitate 100","label":"100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/100"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}