{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 1-2","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 1-2","ref":"1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/1-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":405,"text":"& hi tres sunt in trino ac sextili, hoc anno aliquid inchoabo, quod erit causa lucri non mediocris, & de hoc ego nullam uideo uiam, sed quia ut dixi, significator peruenit ad locum promissoris, & Venus respicit ipsum de sextili, ideo non frustrabitur hoc, nisi praeueniat inconueniens, tum maxime ob cor Leonis. Et quia Iupiter cadit in opposito Saturni geniturae, patiar magnam iacturam in diuitijs, occasione rerum quae à Saturno pendent. Et quia Mars respicit Iouem quadrato aspectu, adhuc magis fiet iactura in pecunijs, per manus hominum: & habebo contrarietates, quibus non sum passus in uita mea similes, Et significatur iter extra patriam, quia Mars est dominus ascendentis, & peregrinus, & in trino Lunae. Et ia Saturnus respicit Solem, & recipit eum, ideo à seniori & itudiosis defendar, & in honore habebor. bus Cum igitur Planeta existens in malo alterius aspectu, & non redipiens eum, uenerit ad aspectum malum, clara est expositio. si autem ad bonum, non receptus, ut hic, Luna ad Martem, nihil bohi expecta. Si autem fuerit etiam receptus, erit ut inimicus re conciliatus. tunc igitur trinus potens, aut sextilis non receptus, occidere aut in exilium mittere potest. At si illi se aspiciant in genitura bono aspectu, in reuolutione malo, & fuerit alter ab altero receptus, magnum bonum pollicentur. Si autem non recipiant, amboque boni extiterint, uel saltem amici, tunc adhuc iuuabunt. Si autem inimici nec recepti, tunc nocebunt in eo genere. Recipit planeta, cum promissor à significatore, non autem cum significator à promissore recipitur, nam prima semper utilis est, secunda auget tam malum, quàm etiam bonum. Planetas autem diximus duplici modo significare, uel secundum naturam, ut Sol uitam, Iupiter diuitias: uel secundum dominium, ut si Leo ascendat, Iupiter carceres significat. de hoc & de primo generaliter locuti sumus, nunc singillatim permutationes Planetarum explicandae sunt. Addemus autem hic propria, pri mo significata domorum, & planetarum, ut quisque conijcere possit, quid quisque significet. Cor coeli gloriam, magistratus, famam, honores, matrem, Decima, artem, industriam, filios, & filias. 1Ascendens, animam, corpus, & quod ex his constat, uitam scilicet. Occidens mortem, hostes apertos, uxorem. Imi coeli cor, patrem, sepulturam, & gloriam, quae à morte est. Vndecima, amicos & gaudia. Duodecima inimicos occultos, tristitiam, carceres. Nona itinera, & religionem, & dignitates. Octaua quę post mortem sunt, carceres, exilia proprie, & tristitiam. Locus coiunctionis uel oppositionis uinculum animae cum corpore. Saturnus, carceres, mortem, hostes occultos, morbos longos, patrem. Iupiter, diuitias, legem, filios, fratres, magistratus, amicos. Mars, hostes apertos, contentionem, morbos acutos, artem, itinera, fratres. Sol, uitam; gloriam, patrem, magistratus. Venus, uxorem, & concubinas, & filias, & sorores, matrem, uoluptatem. Mercurius, animam, artem.","prev":{"citation":"Libelli quinque 59","label":"59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/59"},"next":{"citation":"Libelli quinque 2-3","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/2-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/2-3"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}