{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 101.5-7","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 101.5-7","ref":"101.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/101.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/101.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/101.5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Consideranda etiam sunt, quae inter promissorem & significatorem sunt media. nam radij infortunarum & inimicorum uitae, ut domini septimae, uel loci Saturni, debilitant uitam, & quanquam non prorsus tunc occidant, morbos tamen pariunt, sic ut aliqua succedente reuolutione, antequam radij perueniant occidentis planetae ad significatorem, moriuntur. Neque illud etiam negligere oportet, in his quae sensim occidunt, non expectari quandoque exactum concursum promittentis mortem: sed effectum accelerari, supplente reuolutione, uel debilitate corporis iam contracta, uel radijs malis intermedijs, uel concursu malorum cum alio uitae significatore. De proiectionibus. Cap. XV. D exactam uero rerum cognitionem futurarum, proiectiones diligentissime obseruare oportet. Sunt autem proiectiones, quotiescunque planeta tantum ab alio distat, per aequales partes, quantum alius ab alio, uel loco principali. Exemplum habes in genitura octuagesima. nam tantum distat coeli cor, à sextili Solis, quantum Iupiter à Sole. Cum igitur Solis sextilis ad cor coeli peruenit, Sol ad Iouem applicat, unde dignitas cum opibus habetur. Haec igitur concordia duorum magna est, trium maior, si in eodem genere fuerint, atque sic deinceps, unde, cum planeta alteri applicans latrocinium significat, alius autem mortem publicam eodem tempore, iam clare ille plectetur publica morte: si autem post tempus, iam non adeò. hoc est firmum. Si autem, quae uno tempore conueniunt contraria sunt, effectus apparebit leuis. Si autem dissidentia, ut coniugium, & iter, iam alias diximus, quid significet. In omnibus igitur Solis ac Lunae cum radijs planetarum, congressibus, tum etiam ascendentis uel louis.","prev":{"citation":"Libelli quinque 101.1-4","label":"101.1 to 101.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/101.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/101.1"},"next":{"citation":"Libelli quinque 102.1-4","label":"102.1 to 102.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/102.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/102.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}