{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 107.5-7","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 107.5-7","ref":"107.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/107.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/107.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/107.5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Saturnus autem cadens in cancro, in signo humido combustus, abstulit dentes: & forte stellula existens cum Saturno, addidit malitiam. Quintum est. quòd bis bibit uenenum, quod nescio an unquam cuiquam hoc contigerit. Hoc significat Saturnus infortunatus, cum Venere sub Solis radijs: nam Sol uitae dator erat, & Venus in hac genitura est infortunata, quia sub radijs Solis iungitur infortunae infortunatae, primum habuit annorum 23, secundum anno 50: & primum fuit Arsenicum sublimatum, & secundum erat uenenum terminatum. Et cum eo alij sumpserunt, qui perie runt, & ipse euasit: remansit autem tremor cordis, qui durauit 56 annis. & hoc uidetur contra Galeni experimentum cum uixerit ualde senex, sed non est. Sextum est, quod fuit uir integritate incomparabili, alter quidem Cato, liber in dicendo, iustissimus osor uitiorum: & hoc est, quia Luna erat in domo Iouis, in trino Mercurij existentis in domo Solis, & Luna erat domina ascendentis, & lupiter cum Sole in propria domo & prima. Septimum, quod erat timidus & aggrestis, neglector rerum, minime amator suorum, sed quasi uir omnino rigidus. Praestat hoc Saturnus combustus in ascendente. dd iij .οα. γν ταὰν βαραῦ 2τ τ τ(γχλλ 1495. die tertia Iunij, ho. 12. horologij. δας","prev":{"citation":"Libelli quinque 107.1-4","label":"107.1 to 107.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/107.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/107.1"},"next":{"citation":"Libelli quinque 108","label":"DE GENITVRIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/108"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}