{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 111","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 111","ref":"111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/111.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Causa autem ex suijpsius genitura, tantae fortunae, secundum causas ee ij dibzy G Google causas naturales est: quoniam Sol, Iupiter, Venus & Mercurius in aqueo signo sunt coniunctionis trigoni nunc praedominantis, ibidem etiam coeli cor est constitutum. Secunda est, Luna in ascendente cum uulture uolante, & Iupiter in secunda: in his enim locis, & non in alijs, maxima bona pollicentur. Non enim erit pauper, cui Iupiter in secunda: nec malam experietur fortunam, cui Luna in ascendente. Tertia est, quoniam coeli cor in regia Scorpionis stellarum glomeratione constat, antecedentibus radijs amicis Solis cum dorso Pegasi. Iouis, Lunae, Mercurij, Veneris autem sequentibus, quo nihil melius potest excogitari. Veruntamen, etsi (ut dixi) haec faueant gloriae suae, nihil minus non ex astris geniturae tanta foelicitas procedere potest, sed illa aeterna ac constituta diuinae mentis serie, qua secundum successionem in maximos mundi ordines statuta lex est, germinauit. Crus Pegasi coascendens, agilitatem corporis praestat. Mars cum dextro latere Persei, praestat fortitudinem & tollerantiam, ac corporis robur. Habet autem stella haec ad imum coeli posita, quoniam pluribus omnino periculis sponte exponetur. ti - turae Mercurij & parum Veneris. Cor coeli cum duabus stellis uertebrae aquarij, alterama gnitudinis quartae, altera quintae, de natura Saturni & Mercurij. In hac genitura, cum planetae in uirgine clariores Sol & Iupi ter, in praecedente autem, in piscibus sint constituti: Marsque huic & Venus in Leone, illi in tauro Saturnus & Mars: hic Mercurium in libra, Lunam ille habeat in ea pricorno.","prev":{"citation":"Libelli quinque 110","label":"DE GENITVRIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/110"},"next":{"citation":"Libelli quinque 112","label":"DE GENITVRIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/112"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}