{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 112","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 112","ref":"112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/112.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Oppositis igitur pugnantibusque planetis, nil mirum, si bellis cladibusque uniuersam Ita liam ac Europam penè totam usque ad infidelium pericula contur barunt, semperque succumbente fermè Rege, quoniam Caesaris pla netae aqueum signum possident. In quo trigono nunc magna con iunctio uiget: hoc enim uniuersale est omnibus legibus, regnis, principibus, priuatis artificibus, ut tantum gratiâ apud homines & fortuna ualeant, quantum in trigono, in quo magna uersatur coniunctio, planetarum fortunatorum habuerint: maxime uero in hoc Solem inspicere oportet. Porro Christianam legem fouet igneus trigonus, Mahumeti aqueus: unde à 130 annis citra secta illa inualuit. Fundata enim est post Saturni Iouisque congressum in scorpione factum, in anno 630. annis autem postmo dum 4, legem promulgauit, uel ut quidam uolunt, promulgata est ex anno 619: coniunctio autem praecesserat in anno C10, in piscibus. Porrò Christianam legem praecessit eodem anno promulgationis magna coniunctio in leone. Christum exorientem maxima coniunctio in arietis initio praecessit 6 annis: exorientem Mahumetem in initio caneri anno domini 590, non maxima; sed magna tantum coniunctio. Sol igitur & Iupiter, & caput in uirgine in ascendentis quadra to, & Mercutius in trigono, ingenium, bonasque animi & praecla ras dotes decernunt. Mars autem cum regulo iuxta coeli imum, fortitudinem & militiae peritiam non mediocrem praestant. Ob egregias igitur animi uirtutes, suffragante Solis, capitis & Iouis optima coniunctione, post multa praelia infoeliciter gesta, post CAturnus fuit iuxta spicam & iuxta bootem, altera regia, alte Ora bebenia, naturae louis & Veneris, & parum Mercurij. Sol cum ceruice leonis, magnitudinis secundae, naturae Saturni parum Mercurij: & fuit iuxta regulum, naturae Iouis & Martis.","prev":{"citation":"Libelli quinque 111","label":"DE GENITVRIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/111"},"next":{"citation":"Libelli quinque 113.1-5","label":"113.1 to 113.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/113.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/113.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}