{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 144","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/144.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"loco comburitur, cum infortunis infortunata existens, & in omnibus propinqua stellis nebulosis. Habuit hic numerosam prolem ualde ac sospitem, sed hoc nihil clarius: est etiam uir studiosus & eruditus, & hoc etiam ex his quae diximus, nimis manifestum. XXXIX. Simonis Rigoni. Ic publicè laceratus est, anno 1506, quo ei praedictum fuerat, periturum acerba morte: nam non erat ei dispositor uitae, praeter ascendens. Erant enim Planetae omnes sub terra, & Mars peregrinus in angulo, & Venus cum luminosioribus lancis, & Mercurius dominus ascendentis cadens à domo sua in angulo imi coeli, cum cauda, combustus à Sole, & cum insignibus stellis extra formam scorpij, de natura Martis & Lunae, & dicitur globus à nobis, & Iupiter fuit cum stella de natura Solis & Martis, & Saturnus fuit in constellatione aquarij de natura Saturni & Iouis, & in reuolutione fuerunt omnes erraticae supraterram, & Luna cadens in scorpione iuncta Mercurio infortunato in 27 parte Scorpionis, in corde coeli, & in quadrato Saturni, caudae & Martis coniunctorum in 7 loco in leone. Et qui potest uel euentui uel significationi syderum aliquid addere, addat: ego certe fingere haud possem. Cum uero omnes, quibus uirgo ascendit, assequeretur. Martis & Solis oppositio ex angulo hoc ostendit & Luna cum cauda & corde scorpij infortunata, quo ad uitam Cum igitur Luna & ascendens in annis 24 ad Solis quadratum peruenerunt, occisus est, & in reuolutione Mercurius fuit cum cauda, & Sol cum loue, & Luna cum Saturno in quadrato Saturni. ¶ Hora reuolutionis. Leonis. Ascendens Tauri. Saturnus Tauri. Luna Virginis. Mercurius Virginis. Cauda Virginis. Sol Virginis. Iupiter Cancri. Mars 19 29 Leonis. Venus","prev":{"citation":"Libelli quinque 143","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/143"},"next":{"citation":"Libelli quinque 150","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/150"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}