{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 162-2","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 162-2","ref":"162-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/162-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/162-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/162-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"Luna in Saturni & Mercurij quadrato, cum ipsa atque Saturnus in domibus ac fixis signis sint, ipseque Saturnus geniturae dominus, profundissimam memoriam acreque ingenium ad studia, incorruptamque perseuerantiam decernunt. Tum uero quia Luna in octauo loco erat, turbidum ingenium: & quia radiatio quadrata est, iudicium tollit. Manifestum est autem luce, clarius, quòd diuitias spargeret, nam Mars in secundo loco: non tamen deficiente crumena, nam Sol in eius trino, & ipse in domo sua. At quia ambo in triplicitate aquea, nomen decernunt gloriosum. Deiectum uero animum, & à generis origine alienum, faciunt cadentes omnes Planetae ab angulis, praeter Iouem, qui in capricorno cadit. Necesse uero est, & breuis uitae hominem fore, cum sola Luna, quae super terram est, à Saturni & Mercurij radijs, tum etiam Martis impedita, uitam admittat: quae nisi Solis sextili foueretur, atque in tauro domo sua esset, mortem in infantia decreuisset. Vixit igitur annis XXXIII. cum eius obitum Astrologus eodem anno praedixisset, qui etiam aduersus illum scripsit. LXVI. 1423. die 30 Maij, hora tertia, min.","prev":{"citation":"Libelli quinque 2-8","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/2-8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/2-8"},"next":{"citation":"Libelli quinque 163-2","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/163-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/163-2"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}