{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 163-2","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 163-2","ref":"163-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/163-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/163-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/163-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"post meridiem. Cor coeli, 2890. Georgij Purbachij. Ic Germanus maximus uir fuit, Luna, Sole, Saturnoque in trigono constitutis, omnibus autem in domibus Saturni ac Mercurij, cum Mercurius ipse etiam in domo sua fuerit, ac cum tauri sinistro oculo, at Saturnus etiam cum spica uirginis: quo fit, ut cum ab angulis abessent, potestatem quidem nullam aut dignitatem, nomen tamen insigne ei dederint. Cum uero à peregrinus in signo foeminino fuerit, ac cadens, pauper cum hac tam insigni gloria necessario semper fuit, B etiam fuit iuxta Fomahant. Mercurius autem ipse in Martis sextili, acutissimum illud decernit ingenium, quo multa nobis monumenta suae reliquit industriae. LXVII. ig. 1486. die 14 Septembris, ho. 15. mi. 24 à meridie. Cor coeli, 246. Cornelij Agrippae. ⟨ρ γ Am non desino dicere, cuncta necessitate quadam euenire, dum enim de adijciendis genituris cogitarem. Forte fortuna Georgius loachimus in Italiam ex Germania uenit, uir humanus & in Mathematicis haud mediocriter eruditus. Sed in primis, primo more officiosus, ac syncerus, hic clarorum uirorum genituras, quas secum habebat, mihi obtulit ultro. Vessalij, loannis Monteregij, Cornelij Agrippae, Politiani, Iacobi Mycilli, Osian dri, quarum aliquot addidi huic operi ad centenarium explendum, dubias enim omnes reieci. Vt igitur ad rem ipsam ueniam, prius dicenda sunt aliqua de uiro isto. Natus est hic pauper, simulans autem multa se scire, quae tantum à longe salutauerat, temporum improbitate.","prev":{"citation":"Libelli quinque 162-2","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/162-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/162-2"},"next":{"citation":"Libelli quinque 164.1-4","label":"164.1 to 164.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/164.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/164.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}