{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 181-3","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 181-3","ref":"181-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/181-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/181-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/181-3.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":416,"text":"Galeni in medicina secuti, qui antiquorum historiam recipit, atque ex ea artem ac praecepta elicit: ne quisquam illud ei possit obijcere, quod experimenta praeceptis consequentia elegerit, non prae cepta experimentis, est autem haec sola, quae à Firmico tradatur satis exquisite, apparet autem hanc fuisse sui temporis: reliquas Plato nis, Paridis, ac caeterorum omnino confictas: in quibus etiam quod esse non potest, Mercurius à Sole plus integro signo abest, quare illi notam non fuisse erraticarum legem, non motuum rationem, palam est, unde nec his partes apposuit. Inde cum solum louem Soli iunctum Googl in opposito Saturni dixisset in Virgine existentis: caeteraque huiusmodi quidam erexit coeli schema planè falsum, nam cum in Tauro Venerem collocet, & Mercurium in Aquario in consimilibus partibus: duo simul admittit impossibilia: alterum, quòd Venerem in quadrato Mercurij ponit, quod lex syderum non patitur: alterum quod Venerem plus duobus integris signis a Sole remouet, aut Mercurium plus uno signo, quorum neutrum in aeternum unquam contingere potest. At si Venus in Ariete ponatur, nihil erit quod repugnet nisi litera. Si autem in paucioribus partibus Tauri, tunc & litera stare poterit, & decretum erit uerisimilius. Sic ut uerba illa (Mars in Aquario, Venus in Tauro, Mercurius in Aquario, ijsdem cum Martis partibus) ad Venerem non referantur. Malui igitur sic explicare. His positis inquit, Pater huius geniturae, post geminum consulatum in exilium pulsus est, ipse uero cuius haec genitura erat, ob adulterij crimen in exilium datus, post exilio exemptus, Campaniae primum praefuit, post praefectus Achaiae creatus, inde etiam Asiae, postremo omnium Senatorum suffragijs urbis praefectus factus est. Quod ad patrem attinet, hoc solum habemus, quoniam ex decretis nostris Saturnus in opposito Iouis & Solis fuit, & supra illos eleuatus, quod fuerit uir inclytus, & quia Iupiter erat in domo sua, quo lege puniretur. missus est autem in exilium, quia uir potens & magnus. Sed Venus ascendens respiciens, potens, & illi inimica, & ipse sub Marte genitus, adulteria & omne genus nephariae libidinis significat, at tunc adulteria, non reliqua stupra puniebantur. Mars uero Mercurio iunctus, in Saturni domo, significabant uirum promptum, audacem, industrium, quibus artibus euectus est. Quia uero Saturnus ex opposito Solem & louem pulsat, honoribus priuari & fortunis declarat, in iuuentute autem ob criminis causam. Verum Iupiter Soli iunctus, in domo sua, Luna ad amborum trigonum accedente, ingentem fortunam, gloriam, magnos successus decernit, quia partilis est haec constitutio, id est in eisdem ad unguen partibus, ut saepius dictum est, praesertim quod Luna est in Cancro. XCIX. 1509. die 10 Decembris, hora 18. mi. 5. post meridiem. Cor coeli, 29 1p. Paricidae. TIc cum obiurgantem patrem interfecisset, anno 1541.","prev":{"citation":"Libelli quinque 181-2","label":"LXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/181-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/181-2"},"next":{"citation":"Libelli quinque 182","label":"LXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/182"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}