{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 220.1-3","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 220.1-3","ref":"220.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/220.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/220.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/220.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Mercurius in Piscibus & Sagittario, & termini eius, indicant uafrum, uerbosum, deceptorem. 61 ¶ Secunda domus multum potest, quia ad ascendens peruenit quod in ea est in annis melioribus. 62 ¶ Pauper non erit, cui Iupiter dominus est locorum errra ticarum, Cui uero Saturnus, uel diues non fiet, uel relictis non utetur. 63 Cum Iupiter & Venus Soli, nec iuncti, in eadem domo fuerint, in Scorpione, Virgine, Tauro, uel Capricorno, item in Geminis, natus potius uitam ducet amoenam, quam quòd sit foelix. ¶ Iupiter in Arietis septem primis partibus, magna bona praestant mundo & natis. 65 ¶ Iupiter dominus ascendentis solitarius, facit ut diligat natus 66 ¶ Mercurius in Saturni dignitatibus, uel illi (disciplinas. congrediens facit prudentes, odiosos, uitiosos. 67 Eudaemonis locus est, cum Iupiter & Venus miscentur, uel alteri eorum fixa fortunata, uel radius Solis propicius, uel Sol ipse corpore ualde propinquus, uel Lunae corpus radijue foe lices, uel caput draconis, uel cum Luna capiti draconis miscetur, aut est in trino Solis, uel in initio Arietis Sole in initio Cancri existente, uel cum foelici fixa, uel cum Soli fixa è regijs benigna, aut alia extra signiferum, uel cum lupiter aut Venus in ascendente, uel regia foelix, aut in coeli corde Sol, aut fixa aliqua, uel Iupiter Venusue, aut etiam in septimi loci cuspide, cum tamen fixae clarae & fortunatae fuerint. Nec contennemus congressum Iouis cum Saturno in Libra, Sagittario & Aquario, uel Veneris cum Marte in Piscibus aut terminis Veneris, signis uero communibus. 68 ¶ Cacodęmonis autem locus à Saturno & Marte & Mercurio & luminaribus & stellis maleficis, per radios aut corpore in unum co 69 Cumque locus Eudęmonis impeditur, erit locus (euntibus. quadratus ab eo Eudęmon, si in eo alter aut ipse planeta foelix do minetur, fueritque locus purus. 70 Cumque fuerint plures Eudaemones, erit foelix in pluribus Cumque primus illorum impeditur, foelix erit (rebus. in mediocribus, si etiam secundus in humillimis.","prev":{"citation":"Libelli quinque 219.5-7","label":"219.5 to 219.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/219.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/219.5"},"next":{"citation":"Libelli quinque 220.4-6","label":"220.4 to 220.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/220.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/220.4"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}