{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 220.4-6","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 220.4-6","ref":"220.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/220.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/220.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/220.4.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Cumque Eudaemon potens est, & cadit in domum caden tem, habebit magnam potentiam in qua opprimetur, si autem de bilis & in angulo beatus erit in minimis. 73 Cumque Eudaemoni radij infortunarum propinqui sunt, cum magna contentione adipiscetur foelicitatis suae causam, quod si Eudaemonis planeta retrogradus extiterit, tarde & lente proficiet, & cum difficultate impetrabit. Cumque cacodaemon permiscetur Eudaemoni, non habebit malum natus sine bono. ¶ Oculus Tauri ualidior est, sed non in benefaciendo, post quem est cor Leonis, sed magis respicit animi qualitates quam fortunam, post quod est spica Virginis, quae ad eruditionem & gratiam facit. Post lancis meridionalis luminosior, & Scorpij cor, in animi qualitati bus male, pro corpore deteriores, pro fortuna autem ancipites. ¶ Vltimi & leuissimi cacodaemonis locus in alijs causis etiam utilis est. Veruntamen loci quos aspicit per quadratum, aut opposstum, aut in loco debili existentes, omnes mali. 77 ¶ Cum Luna fuerit in Scorpione, in quadrato Saturni, in Leone ul in opposito in Tauro existentis per partem, natus uxore filijsque care bit. Quòd si Saturnus in aquario fuerit, abhorrebit etiam foeminas. 78 ¶ Cum cauda fuerit cum Saturno in quadrato Lunae cadentis: natus erit tabificus, si fuerit in succedenti. Si uero in angulo, lace rabitur corpus eius. Quòd si in quadrato domini ascendentis, erit mor bosus toto tempore uitae suae, tum magis, si in sexto uel ex sexto loco.","prev":{"citation":"Libelli quinque 220.1-3","label":"220.1 to 220.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/220.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/220.1"},"next":{"citation":"Libelli quinque 221","label":"SEGMEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/221","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/221"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}