{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 227.5-7","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 227.5-7","ref":"227.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/227.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/227.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/227.5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Ortus autem uespertinus, cum exacta in summo parui circuli coniunctione, planeta uelocius mouetur Sole, donec orientalior existens in principio noctis incipit apparere. Occasus autem uespertinus, cum descendens donec retrogradari inci piat, Soli tantum appropinquat, ut illo occidente quamuis orienta lior existens, minime tamen uideatur in crepusculo uespertino. ¶ Cum ab oppositione, quae est post transitum Solis su per capillos Ceti, Luna Saturno iungitur plena luminibus: fueritque Saturnus cum stella de natura sua, aut Veneris, aut etiam in car dine, uel eadem latitudine, uel in Scorpione, uredo & carbunculus, uinum eo anno auferet. 196 ¶ Oportet autem scire distinguere inter id quod per se est, & id quod est per accidens. 197 Domini trigoni signi ascendentis, pro nutritione, & luminaris pro uita. Sed & ualidius domino exaltationis, & domus, & trigoni, diuisa tempora tribues. 198 Cum Sol fuerit cum Gorgonis capite, fortuna non aspi ciente ipsum, Dominus autem ascendentis, uel Luna, uel dominus loci luminaris, in opposito, quadrato, aut coniunctione Martis: nato caput amputabitur. Quod si Sol in sublimi fuerit, lacerabitur corpus adhuc uiuentis. Si autem Mars ipse, aut dominus qui affligitur, in Geminis, uel Piscibus, corpus eius aut lacerabitur in partes, aut saltem manus illi amputabitur, antequam moriatur. ¶ Cum Sol in Leone, aut Sagitario, domino ascendentis, aut Lunae iungitur, Marte aspiciente, aut stella de natura illius ibi existente, natus cremabitur. Quod si Saturnus loco Martis LL iij affuerit, fumo suffocabitur. 200 Traiectiones aeris, siccitates, & aquarum paucitatem, & utriusque turbulentiam indicant. Quòd si ab angulo ad angulum ferantur, uentum ex ea regione protendunt. 201 Directiones, significant temporum generalium partes.","prev":{"citation":"Libelli quinque 227.1-4","label":"227.1 to 227.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/227.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/227.1"},"next":{"citation":"Libelli quinque 228","label":"SEGMEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/228"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}