{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 240.5-6","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 240.5-6","ref":"240.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/240.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/240.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/240.5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Secundam autem, ut lucrum, decimam ut artem, & cum his commisceas, quod non proprium est, & rursus consideres, quid non proprie significent. I Consistentia Lunae in primo mense generationis, & Mercurij in secundo: atque aliorum, qualitatem corporis & animi magis decernit, quàm genitura. Quia uero difficile fuit hoc scire, genituram in qua umbra horum omnium apparet inspicimus. 139 ¶ Quintum signum ab ascendente filios significat, quia eiusdem naturae est cum signo ascendentis, & si fuerint duo signa in ascendente, erunt & nati diuersorum morum inter se ualde, & nona significat eadem causa, filios filiorum. 140 Decima domus artem significat, & secunda diuitias quae arte parantur, est enim in signo eiusdem naturae, & sexta labores, bestias, & seruos ad artem & diuitias comparandas necessaria. ISTRO: 141 ISi cometes apparuerit in quarto, uel quinto, uel octauo mense, uel decimo pręgnantis, natus erit iracundus & seditiosus. 142 I Consistentia infantis in utero, nihil recipit praeter significata corporis & animi. 143 Luna cum cauda existens, matrem adulteram plerumque significat, ac puerum etiam adulterinum & malorum morum. Saepius etiam infortunatum. 144 ¶ Cum uideris, quòd decreta patris non eueniunt ei, qui nutrit filium tanquam suum, tunc certus esse debes, quòd adulterinus ille est.","prev":{"citation":"Libelli quinque 240.1-4","label":"240.1 to 240.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/240.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/240.1"},"next":{"citation":"Libelli quinque 241","label":"SEGMEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/241"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}