{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 253.1-4","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 253.1-4","ref":"253.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/253.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/253.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/253.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"96 ¶ Quicunque Planeta fuerit in directo corporis Lunae in longitudine ac latitudine, in corde Lunae esse dicetur, magnosque effectus producet in genituris, hoc idem fixae, at longe uehementius, cum Sole hoc, Lunae loco, si fixa, uel planeta, in corde eius fuerit, continget. ¶ Qui autem natus fuerit, hora eclipsis, maxime, si potentis uiri filius fuerit, multitudinis hominum, causa erit mortis. ¶ Mars facit in ascendente mendaces, inconsideratos, uiolentosque, ac uinolentos. Saturnus autem mendaces, dolosos, sordidos, & auaros. 99 Mars, cum dominus ascendentis fuerit in corde coeli, na tus habebit potentiam, quia male utetur. 100 ¶ Hermes recte dixit, planetas tribus modis amicitia iungi, uel natura, uel radio, uel communibus dominijs. Aspectus autem duplex est amicitiae, alius quidem secundum naturam, alius quia alter ab altero recipitur. 101 ¶ Iupiter potest emendare fortunam & mores, Venus for tunam tantum, unde hoc facilius. 102 Venus multum opponitur disciplinis & eruditioni, nec uincitur, nisi à Saturno, ideo eruditi, ut plurimum sunt, malorum morum, circa uenerea. 103 ¶ Rumores qui excitantur, Luna existente in initio Scor pij, uel Capricorni, sunt falsi. 104 T Coniunctio ut plurimum ualidior est oppositione, illa quadrato, ipsum trigona radiatione. 105 Trinus omnis radius, bonum affert, sicut omne quadratum, quod est inter dissimilia signa, malum. 106 Trinus Saturni & louis, non in aqueis signis, longaeuum facit, uirumque stabilem ac prudentem. 107 Magnorum principum, Sol est significator. Iupiter autem magistratuum. Mars operariorum, Saturnus rusticorum. Mercurius artificum, qui industria, non labore artes perficiunt. Luna mulierum, & Venus puellarum. 108 ¶ Aequales, ac mediocres in affectibus sunt, quibus ascendunt initia Arietis, uel Librae, aut fines Piscium, & Virginis: immo derati autem, quibus initia Cancri, aut Capricorni, uel fines Geminorum & Sagittarij. 109 Luna in Scorpione, uel Piscibus, meridionali ascendente existente, ne incipias fabricare. 110 TCum in ascendente mulieris, est signum Martis, & in eo Venus, aut signum Veneris, & in eo Mars, aut Mars dominus ascendentis in coeli corde, adultera erit mulier illa.","prev":{"citation":"Libelli quinque 252.5-6","label":"252.5 to 252.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/252.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/252.5"},"next":{"citation":"Libelli quinque 253.5-6","label":"253.5 to 253.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/253.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/253.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}