{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli quinque 283","citation":"Girolamo Cardano, Libelli quinque 283","ref":"283","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/283","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/283.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Libelli quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Badem uero ratione, quotiens Luna infortunio magno affictur, luem portendit, hoc autem ne maius quidem contingit excogitare, acceßit, quod locus Solis est, ubi Saturnus lupiter ac Mars coierunt, triplicato infortunio, nam & hoc nos demonstrauimus, hic mihi Lunae locus fuit, unde gloria, sed unde uita, aliàs rationem docuimus, nam si contrario modo fuisset, tunc mors & uituperatio, itaque ex superiorum coniunctione, Sole ac Luna infortunatis, generalis lues. Cur uero serenitas? Luna in sicco signo, & planetae cum dorso Pegasi, ac crure illua strioribus stellis, de natura Martis. Mars quoque ac Iupiter, Saturno potentiores sunt, ipso non super illos sensibiliter eleuato, locus quoque fortunarum. 35 Cum sub hyemis fine, aut initio Saturnus Lunae dominatur, & figurae coeli, insolita frigora accidunt nubilo tempore, & in his niues expecta. 36 Cum mutatio temporis ab ingressu Lunae in signum ali quod inceperit, nec radij occurrant impedientes, illa temporis constitutio 52 horis perdurabit. 37 Omnium quae ad artem aliquam augendam maxime faciunt, praestantissima sunt, diligentia, ac iudicium. 38 Ars tunc perfecta dicitur, cum id quod quaerimus hominibus necessarium, haberi potest, Atque his inuentis ac traditis, an tiquorum scriptis acquiescere par est, non autem, cum minima pars docetur. 39 ¶Dominus figurae in affectibus luminarium, est dominus ascendentis & medij coeli, hora exactae radiationis, aut coniunctionis, in regione, in mundo autem, dominus loci ipsorum luminarium. 40 ¶ Saturno ex signo in signum transeunte, per plures dies, fiunt in coelo signa splendida. 41 T Sol coniunctus Ioui, praecipue in aereis signis, aerem temperat. Saturno, frigefacit, maxime in Sagittario, & Capricorno, Sed Marti, aestum & tenebrosum aerem, in uere praecipue, & insuper morbos. 48 ¶ Cum ad uitam conseruandam animantium ac stirpium, calore plurimo indigeremus, solus Saturnus frigidus inter erraticas creatus est. At uero eo non potente tot calidis planetis resistere, ne per successum temporis mundus adureretur, eclipses Deus molitus est, quae certis necessario temporum interuallis re currentes, mundum totum refrigerarent, ob id nec in minori tem poris meta hae geminari queunt, nec ultra certum temporis mo dum differri. Quamobrem omnes eclipses infrigidant.","prev":{"citation":"Libelli quinque 282","label":"SEGMENTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/282"},"next":{"citation":"Libelli quinque 284","label":"SEGMENTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/284"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}